# Historia anatomica 10.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 10.1 to 10.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/10.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/10.1

Philosopho digna. At sui ipsius cognitio, vt pulcherrima est, ita & difficillima. Hanc tamen, ex corporum sectione & anatome ipsa, facillime assequemur. Cum enim anima in hoc corporis ergastulum coniecta, functiones suas, sine corporeo organo, exequi non possit, quisquis animae notitiam comparare volet, is corporis structuram cognitam habeat necesse est. Sic Abderita ille Democritus, vt irae & melancholiae sedem inueniret, animalium corpora secabat, & cum à ciuibus insanus existimaretur, Hippocratis edicto sapientissimus est iudicatus. Age vero, an non ille sui notitiam habere dicitur, qui animi mores temperare, intestinos tumultus, quorum procellis & fluctibus miserè iactatur, placare, & varia pathemata, quibus tanquam furiis agitatur, comprimere ac sedare nouit? At hoc ipsum perbelle nos docet anatome. Qui enim viderit totum corpus, partium diuersi generis structura, varium, multiplexque, earumdem continuatione vnum fieri; Qui obseruauerit mirabilem partium συμπάθειαν, conspirationem vnam, mutua officia, vt nullis agitatae auaritiae stimulis sua sibi non reseruent, sed cum aliis liberaliter communicent; is proculdubio animi mores ita moderabitur, vt omnia consentiant, & inferiora superioribus obsequantur. Qui singularum partium vsum, figuram, situm, mirabile artificium, & externorum sensuum organa accurate lustrauerit, is quomodo singulis debeat vti, agnoscet facile, quo quid praeclarius? quid vtilius? Figuram habes erectam, vt, originis tuae memor, non humi, brutorum modo, reptes, sed in coelum te erigas, dicasque cum Theologis; Nostra conuersatio est in coelis. Sunt oculi in supremo loco collocati, vt scias ad hoc tibi datos vt sublimia contempleris. Aures tibi duas easque patulas construxit natura, vt discas duplo plus audiendum quam loquendum. Linguam vero vnicam dedit, musculis decem & vinculo validissimo, velut freno, alligatam, ore ac dentibus velut clathris clausam, vt prius mens diiudicet, quam proferat, verbumque prius transeat per limam, quam per linguam. Facultatum animae sedes si inspicias, rationalem in summo loco, cerebro quippe, caluaria vndique circumsepto, locatam, irascibilem in corde, concupiscibilem in hepate reperies: ideoque debere has superiori tanquam reginae & principi famulari. Principum vero partium & ignobilium, mutua si spectent officia principes & ignobiles, videbunt illi quomodo imperare, hi quomodo obsequi debeant. Discant illi, ex cerebro, quomodo populis iura dici debeant: à corde, quomodo ciuium vita & salus conseruanda: ab hepate, liberalitatem; Nam cerebrum in editissimo loco pro tribunali sedens, singulis sensuum αἰσθητηρίοις dignitatum officia distribuit. Cor regis instar partium omnium vitam, vitali suo calore tuetur.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
