Latin
10.5 to 10.6
André Du Laurens, Historia anatomica 10.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Hepar gratiosi humoris fons, propriis sumptibus vniuersi corporis familiam, tanquam munificentissimus princeps, alit. Ignobilior autem plebs, quę sint leges seruitutis, facilè à ministrantibus organis accipiet. Quę enim in imo ventre continentur partes, hepati omnes famulantur; ventriculus cibum coquit: intestina distribuunt: venae mesenterij praeparant: vesicula, lien, renes, regiam domum expurgant, totamque illuuiem, velut è culina, extrudunt. Quae in thorace concluduntur partes, cordi subseruiunt; Quae in capite, cerebro ancillantur: ita mutuas sibi tradunt operas. Quod si earum quaedam a debito munere deficiat, tota statim corruit &labascit oeconomia. Hoc artificio olim Menenius Agrippa Romanum populum, qui in montem sacrum secesserat, Senatus Imperium aegrè ferentem, reuocauit. Est ergo anatome velut certissima dux, ad pręclaram sui ipsius, id est, naturę proprię cognitionem: propterea magnanimos Principes, illustrissimos heroas, inuictissimos Imperatores, hac sui ipsius γνώσεως cupiditate pellectos, in ipso etiam oogle Hosted by C armorum strepitu tumultuque bellico, studiose rem anatomicam excoluisse legimus.