# Historia anatomica 101

André Du Laurens, Historia anatomica, CAP. XXXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/101

Figuram eam obtinuit, vt liber & aëri, & cibis ac potibus pateat aditus. Solius linguae & laryngis gratia constructum est, ideo musculorum linguae & laryngis firmamentum dicitur; nisi enim huic ossi tanquam basi haereret lingua, non posset tam variis & expeditis motibus anguilae ac murenę in modum agitari. Multis totum hoc os particulis constat, quarum media, quae maxima est & latissima, basis dicitur, antica parte ad securitatem est gibba, postica linguam spectante caua. A basi haec quatuor educuntur processus cornua vocant) duo vtrinque; inferiores duo, breuiores, vnico osse constantes, & superiores totidem, graciliores, rotundiores, longiores, ossiculis nunc tribus, nunc quatuor inuicem colligatis, & ad stiloeidis radicem ascendentibus conflati. Desunt haec aliquando, tuncque gerit eorum vicem vinculum validissimum. Est ergo solum hoc os pensile, & ab aliis separatum, musculorum tamen & ligamentorum opera vicinis partibus validè alligatum.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
