# Historia anatomica 102

André Du Laurens, Historia anatomica, FINIS LIBRI SECVNDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/102

TERTIV LIBER DE CARTILAGINIBVS. VINCVLIS, MEMBRANIS, ET VILLIS. HISTORIA ANATOMICA. Quid cartilago. CAPVT I. VIA ossa ferè omnia in primo ortu apparent cartilaginea, & cartilagines quamplurimae aetatis progressu siccescentes euadunt osseae. Quia etiam ossium omnium, praesertim mobilium, extrema cartilagine incrustantur; doctrinae ordo postulat, vt Xossium descriptioni eam subiiciamus quae est de cartilaginibus. Cartilaginum aurem naturam, vsum, differentias omnes priùs aperiam, deinde singulorum historiam enarrabo. Cartilago pars est similaris, frigida & sicca, ex crassa seminis parte, quę caloris vi concreuit, genita, ad motuum varietatem securitatemque, & ad externos impetus eludendos. Partem esse similarem, quia tota sibi est similis, minimumque eius fragmentum totius naturam, temperiem & nomen retinet, omnibus est notum. Haec, si Galeno fides habenda, in numerum earum partium debet ascribi, quę à seipsis reguntur, nec aliorum gubernationi pręsunt. Frigida est & sicca, ab exhaustu humidi & calidi vanescentis inopia, ideoque etiam dura, sed minus quàm os. Materia, seminis est crassamentum. Efficiens, calor, procreatricis facultatis (cui alteratrix & formatrix inseruiunt) immediatum organum; non extendens, vt in membranis, nec perforans, vt in venis arteriisque, sed cogens. Finalem causam exprimit vltima definitionis particula. Licet enim varij sint cartilaginum vsus, vt posthac de monstrabitur; sunt tamen hi duo praecipui, ossium diarthrosi iunctorum motus faciliores, securiores, diuturniores reddere, & ab iniuriis foris occursantibus subectas partes tutari. Non est cartilaginis & ossis natura valdè dissimilis. Nam Aristoteli, quae animalia ossibus carent, illis cartilago ossium vicem gerit. Temperiem ferè eandem obtinuerunt. Sensu etiam carent, ne sit animal in ἀσιπαθεία, & quia per eorum substantiam nerui non sparguntur. Vt autem in ossium genere quaedam sensu praedita sunt, vt dentes; ita cartilagines quaedam sentire videntur, vt palpebrarum, quia exigui neruuli eas attingunt. Distinguntur tantum καθʼ ἡ ττον καὶ μᾶλλον, secundum magis & minus, duriora enim sunt ossa, sicciora & frigidiora. Differunt etiam, quia cartilagines omnes pellucidae sunt, laeues & politae: ossa autem quamplurima inaequalia & aspera. Sed & nullam habent medullam cartilagines, vt nec cauitates, nec cauernulas ossium instar, quia cum non eadem sit crassities, soliditasque, facilè illorum substantiam permeat alimentum. Est autem cartilago mediae naturae inter os & ligamentum, osse quippe est mollior, & ligamento durior. Sti De Cartilaginibus. De Cartilaginum vsu. CAP. II. MARTILAGINIS varij sunt vsus iique mirabiles. Primus & communissimus, vt ossium laxa articulatione iunctorum motus iuEuet. Eius enim opera & facilior est, & securior, & diuturnior motus; facilior quidem, quia laeuis & polita cum sit, ossium asperitates laeuigando, lubricandoque eorum capita ad motum promptiora reddit; vnde fit vt mobiles omnes articuli cartilagine incrustentur, & ossium capita ac sinus qua parte sese tangunt laeui cartilagine illinantur.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
