Latin
104.5 to 104.6
André Du Laurens, Historia anatomica 104.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
si duriores &osseae, non ita facilè mouerentur, &sua duritie interiores oculi tunicas quae sunt exquisitissimi sensus laederent: cartilagineae ergo sunt, &debuerunt esse, sed cartilago illa tenuis est, tum ad leuitatem, tum vt externi luminis exiguam vmbram transmittat. Cartilagines hę ab ossibus liberę sunt &figuram habent semicircularem, eas autem inuestiunt intus quidem membranula, foris verò cutis. Geminę sunt, superior &inferior. Illa maior homini &iis animalibus quibus inferior manet immota, auibus contrà inferior superiori est maior. Vtraque cartilago exigua habet foramina ad pilorum exortum, qui eleganti ordine dispositi ταρσοὶ dicuntur, vnde etiam ab illa pilorum serie remorum in longis nauibus similitudinem referunt: has cartilagines ταρσοῦς vocant. Est &cartilago quędam in maiore oculi angulo sita, trochleę figuram &vsum referens, quam primus eleganter descripsit Fallopius. Hęc canalem habet, per quem musculi oculum in orbem mouentis chorda currit, de qua fusiùs in oculi historia. De aurium cartilaginibus. CAP. V. XTERNAE aures auriculae dictae mediam inter ossa &carnes naturam obtinuerunt, cartilagineam quippe &pauco sanguine irrigatam.