Latin
106.1 to 106.4
André Du Laurens, Historia anatomica 106.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cur cartilagines integram non absoctont CI. impetu pulsum percutiat ad vocis modulationem. Cartilago haec inspirantibus nobis &expirantibus semper hiat, neque vnquam sponte deprimitur, vt voluerunt quidam, sed solo alimenti pondere, non tamen ita exquisitè obseratur in deglutitione, quin portiuncula quaedam potus per rimam in arteriam asperam deerret. De laryngis cartilaginibus. CAP. VIII. T epiglottis laryngem operit, ita larynx arteriae asperae operculum &caput dici consueuit. Laryngis historiam integram, vt &garterię asperę libro de organis spirabilibus describemus, hîc cartilaginea tantum persequimur. Laryngis ergo corpus ferè totum est cartilagineum, tum quia organum est spirandi (debet itaque ingredienti &egredienti aëri semper patere; tum quia vocis est instrumentum, at quod sonat laeue, id est, politum &solidum esse oportet, quia vox aëris est percussio, non frangitur autem aër nisi ad solidum, durum &laeue. Tribus constat cartilaginibus, aut potius (si verum amamus) quatuor, quę ita connectuntur, vt earum opera dilatari &constringi, claudi &aperiri facilè possit. Primam latissimam &maximam θυροειδὴ vocant, id est, scutalem &scutiformem, quod referat scutum quadratum; anticam etiam dicunt, quod anteriori tantum parte sit sita, foris est gibba, intus caua: haec gemina interdum est pręsertim mulieribus, quibus non ita vt viris antrorsum prominet. Secunda veteribus innominata recentioribus κρικοειδὴς, id est, annularis dicitur, quod similis sit Turcarum annulo, quem dextro imponunt pollici dum sagittas iaculantur, haec ima &antica parte angustior, posteriore latior est, annuli palam referens, basis est reliquarum, &cum tota sit circularis, apertam seruat fistulam, impeditque ne in laryngis motibus reliquae, quae sunt semicirculares, comprimantur. Tertiam ἀρυταινοειδὴ vocant, quod vasis figuram referat, quo abluendis manibus aquam effundimus, aut vasculi oleacei os imitetur, id enim denotat ἀρύταινα; postica etiam dici potest, quod posteriore parte sit sita. Ea Anatomicis ferè omnibus simplex creditur, sed nobis semper gemina visa est. Eius partes membranarum &vinculorum opera connectuntur, &simul iunctae eam efformant rimam, quae voci modulandae accommodata est, &propriè γλωττις dicitur. Haec vocem acutam &grauem praecipuè facit, adiuta tamen epiglottide arytenoidem magis minusve claudente. Errat porrò Columbus dum cartilagines has in ossium adscribit numerum, nam licet in senibus quibusdam appareant osseae, reliquo vitae tempore sunt cartilagineae.