# Historia anatomica 107

André Du Laurens, Historia anatomica, FINIS LIBRI SECVNDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/107
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/107

Cur autem cartilagines hae circulum non perficiant, id factum puto, tum ne arteriae duritie laederetur oesophagus, tum vt liberior esset deglutitio; dura enim, aspera & intrita saepè deuoramus, quae noxam afferrent nobis, nisi arteria, oesophago cederet. Obiicies, laryngis corpus totum esse cartilagineum, oesophago tamen non esse impedimento. Sed vide quàm sit dispar ratio. Nam in deglutitione deorsum trahitur oesophagus, larynx verò sursum recurrit, itaque earum partium situs mutatur, vt oesophagi quidem initium ad asperam sit arteriam, larynx verò sursum ad fauces recurrat. Sunt porrò semicirculares tantum superiore parte ad iugulum vsque, nam vbi oesophagum non tangunt, & ad pulmonem feruntur, circulum absoluunt, quia oportuit in pulmonibus semper arteriam patere, ad aëris tractionem expulsionemque. De spinae cartilaginibus. CAP. X. N spina cartilagines multae sunt, ad firmiorem articulationem & faciliorem motum. Ceruicis omnes vertebrae supra, infraque cartilagines habent, si primam exceperis. Dorsi vertebrae eodem se habent modo, vt faciliùs torqueri & inflecti possit, nec dispar est lunborum ratio. Ossis sacri cartilagines reliquis duriores & sicciores sunt, quia totum hoc os est immobile. Est autem ossis sacri extremum cartilagineum, & coccyx dicitur. Figuram habet rostri cuculi modo ex lato angustatam & incuruatam. Firmat rectum intestinum, & vteri ac vesicae ceruicem. Parturientibus flectitur in posteriora, non sine magno dolore. De thoracis cartilaginibus, & Xiphoide. CAP. XI. HORACIS partem aliquam decuit esse cartilagineam, vt inspirantibus & expirantibus nobis faciliùs obsequeretur. Sternum apo caergo suprema & ima parte cartilaginem habuit. Suprema parte inter primum & secundum os cartilago apparet, ligamenti vicem gerens, inferna verò conspicua est illa, quam xiphoiden vocant, aut ensiculatam, alij mucronatam, scutiformem, Arabes malum granatum. Varia est huius cartilaginis forma; non enim semper est acuminata, sed non rarò in fine lata & saepè bifida apparet; vnde furcella à quibusdam dicitur; saepè rotundam vidimus, epiglottidis instar, aliquando minorem partem maiori incumbentem habet, vt hypoglossi folium. Haec media sui parte foramen habet exiguum, quod pauci obseruarunt, transmittendis neruo & vena dicatum. Cartilaginis huius idem est vsus qui reliquarum, ossium finibus appensarum; vt scilicet sua mollitie rerum extrinsecus occursantium iniuriis cedendo resistat, subiectasque partes tueatur. Sunt qui ad diaphragmatis, quod eo loco nerueum est, propugnaculum constructam velint, alij ad oris ventriculi tutelam, ideoque cartilaginem hanc introflexam os ventriculi premere, vnde nausea. Rident Neoterici quidam postremum hunc vsum, quia distare volunt longo interuallo ab ore ventriculi quod dorso applicatur; sed falsum est in viuentibus ita distare. Nam & Obiectio, Solcitio. Cercitis & dorsi cartilagines. Corcyx. Cur thoracis pars cartilaginea. Ciphoides. Figura. Foramen in media xiphu. de à paucis obseruatum. Vsus xiphoi dis. Contra recentiores de vsu huius cartilaginis.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
