Latin
LIGAMENTORVM PARTICVLARIS HISTORIA
André Du Laurens, Historia anatomica 110-3
Unproofread scanNot analysed yet
LIGAMENTORVM PARTICVLARIS HISTORIA. Deligamentis capitis. CAP. XVI. AAPITIS ligamenta, alia sunt totius, alia partium, vt maxillae tam superioris, quàm inferioris. Totum caput super prima &secunda vertebra mouetur; debuit ergo arctissimis vinculis colligari, alioqui periclitaretur tam nobile membrum, laxae articulationi commissum. Ligamenta haec tria sunt in genere, quę in plures particulas diuidi possunt. Primum maximum &latum, primam vertebram capiti connectens, totum articulum in orbem complectitur; duas habet porHostedi III tiones; altera, crassam membranam referente, ad internam primae vertebrae partem fertur: altera, externum articulum ambit. Oritur à basi occipitis, quae ideo exasperatur &in recens natis multifida est.