# Historia anatomica 110-3

André Du Laurens, Historia anatomica, LIGAMENTORVM PARTICVLARIS HISTORIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/110-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/110-3

LIGAMENTORVM PARTICVLARIS HISTORIA. Deligamentis capitis. CAP. XVI. AAPITIS ligamenta, alia sunt totius, alia partium, vt maxillae tam superioris, quàm inferioris. Totum caput super prima & secunda vertebra mouetur; debuit ergo arctissimis vinculis colligari, alioqui periclitaretur tam nobile membrum, laxae articulationi commissum. Ligamenta haec tria sunt in genere, quę in plures particulas diuidi possunt. Primum maximum & latum, primam vertebram capiti connectens, totum articulum in orbem complectitur; duas habet porHostedi III tiones; altera, crassam membranam referente, ad internam primae vertebrae partem fertur: altera, externum articulum ambit. Oritur à basi occipitis, quae ideo exasperatur & in recens natis multifida est.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
