# Historia anatomica 111

André Du Laurens, Historia anatomica, LIGAMENTORVM PARTICVLARIS HISTORIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/111

Aliud ligamentum apophysin secundae vertebrae dentiformem capiti alligans, tribus constat particulis; duae ab externa dentis sede ortae in coronas occipitij internas inseruntur; tertia nerui instar rotunda ab anteriore dente enata, in foramen amplissimum medullę sacrę dicatum desinit, eique adhaeret validè. Tertium ligamentum nerui figuram referens, & miro artificio contextum, primae vertebrae cauitatem denti suscipiendę dicatam circumdat, & processum pyrenoidi constringens, ita eum firmat, vt in neutram partem inclinet, medullam etiam tuetur, ne nudo & errabundo ossi occurrens laedatur. His tribus addunt recentiores quartum, quod extra & intra obductum, secundam vertebram cum prima deuincit. Maxillę superioris ligamenta inter suturas & harmo nias, tenuia sunt & membranosa, ad musculorum exortum constructa, ab illis enim musculorum faciei & vicinarum partium tendines oriuntur. Inferiorem verò genam cum osse temporum, colligat ligamentum commune, membraneum, totum articulum obuoluens. De ligamentis ossis hyoidis & linguae. CAP. XVII. MAICRIBVS ossis hyoidis processibus, ligamenta duo oriuntur, quibus summa linguae pars deuincitur. In ossis eiusdem cornua duo alia inseruntur, quae totum hoc os cum suis musculis ita suspendunt, vt huic velut basi lingua innitatur. Est & proprium linguę vinculum satis validum, cuius auxilio suffulta linguę mollities, faciliùs vibrari ac produci potest. Hoc ad dentes vsque anteriores exporrigitur, & nisi obstetricis manu perfringeretur, vix voces articulatas proferre possemus De spinae & thoracis ligamentis. CAP. XVIII. PINAE varij sunt motus; vinculis ergo vertebrae colligari debuerunt. In vertebris, & corpora, & apophyses obseruantur, ligamenta itaque duorum sunt generum; alia vertebrarum corpora, quę superna & inferna parte epiphyses habent cartilaginibus obductas. connectunt; referunt haec lunarem figuram, suntque fibrosa, crassa, mucosa & valida, vt violentos motus & grauissima pondera perferre possint. Alia à processibus oriuntur, tum transuersis, tum acutis; transuersis quidem, ob musculorum & costarum compagem; acutis verò, vt vertebrae firmius colligentur. Talia autem spondylorum spinas deuincientia, à supernae spinae medio quodam canaliculo exorta, & in suppositae spinae velut lineam quandam inserta, eas continuant tanquam vnum os esset. Thoracica ligamenta varia sunt. Costae enim qua parte cum vertebris articulantur, validis & ferè cartilagineis connectuntur, quae à vertebrarum transuersis processibus enascuntur. Qua verò parte cum sterno articulantur, ligamenta habent tenuia. Pectoris item os cum clauiculis alligatur proprij ligamenti interiectu. Ligamenta saperioris maxillae. Inferioris genae vincula. Ligaments hyoidis. Ligamentum linguae. spinae ligamenta. Thoracis ligamenta. Ἐτασίη & omoplatae ligumenta.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
