Latin
DE MEMBRANIS
André Du Laurens, Historia anatomica 114
Unproofread scanNot analysed yet
Loquor hîc de veris membranis, non de corporibus membranosis, vtero, vesica, ventriculo, intestinis, quae partem per se constituunt, &in quibus tria villorum apparent genera. Frigidam esse &siccam docuit Gal. lib. de temperament. sed tendine, vinculis, cartilaginibus, ossibus minus est frigida siccaque: arteriis autem, venis neruisque frigidior est &siccior. Materia membranarum seminis est portio lenta, quae caloris vi tenditur; vnde fit vt dilatari conprimique citra noxam facilè possit; solae (inquit Galenus) membranę, tutò distendi &contrahi possunt, ideoque partes omnes quae contrahi &distendi debuerunt, membranosae constructae sunt. Lata est membrana &extensibilis, vt partem vestiat custodiatque; densa, ad robur, &ne tam facilè humorum influxum excipiat; tenuis, ne pondere sit molesta; licet autem tenuis &simplex appareat, est tamen membrana omnis duplex, quia per eam nerui ad sensum, venae ad nutritionem, arteriae ad vitam feruntur, quae vasa inter duas tunicas necessariò excurrunt. Commune membranae officium est, vt sensus tactorij organum sit, vt oculus visionis, ideo sensu exquisitissimo praedita est. Neruus spirituum quidem est lator, &animae defert imperium; sed vt in musculo non est primarium motus organum, vt in oculo visilium imagines non suscipit, ita nec qualitates tractabiles primarias, secundarias, excipit. Sola est membrana quae tactus organum debet statui, &si partes suis spoliaueris membranis, eas insensiles reddes; sic pulmonum, hepatis, lienis, &viscerum caro insensilis est. Vt autem tactus per totum animalis corpus diffusus est, quia vbique necessarius; ita membranae per totum ferè corpus internum &externum sparsae sunt; externum corpus ambiunt, cutis &membrana neruosa; incernum, peculiares penè infinitae. Si obiicias ex Galeno in sua Medicinali arte, membranas insitas tantum habere facultates, nullas influentes, influere autem sensum. Respondebit Conciliator, Galenum de membraneis &latis ligamentis ab ossibus ortis loqui. Tres vltimae definitionis particulae, tres praecipuos membranarum vsus eleganter exprimunt. Inuestiunt partes subiectas indumenti instar, vnde tunicae dictae; fibras custodiunt, vt validiùs firment carnes; partium substantiam continent, ambiuntque vndiquaque, ne fusa dissipetur; sed &partes colligant partibus, vnde mirabilis partium συμπάθεια societasque. Sic per periostea, continua sibi sunt ossa, per membranam communem musculi omnes vniuntur, per curem vniuersum corpus partium diuersi generis structura varium, symphysin habet. Tandem membranarum opera partes à partibus separantur, vt in musculorum sectione cernere licet. Sunt &alij peculiares membranarum vsus, vt partes aliquas sustentent, vt in mediastino apparet, vt orificiis vasorum praepositae valuularum instar refluxum humoris impediant, vt in corde, venis maioribus, meatu cholydoco &coeco intestino; vt vasa in partes alias distribuenda, deducant, firmentque, vt in mesenterio, epiploo &membrana carnosa dicta.