Latin
115.1 to 115.4
André Du Laurens, Historia anatomica 115.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Eorum tria sunt genera; alia ex ossibus oriuntur, lata sunt, insensilia, articulos colligantia, membranae ligamentales, aut ligamenta membranosa dicuntur; alia ex musculorum tendinibus dilatatis, atque ita membranam potiùs, quàm tendinem referentibus, constituuntur; eiusmodi sunt musculorum abdominis obliquorum &transuersorum aponeuroses, necnon tibiam abducentis musculi tendo, quem fasciam latam vulgus appellat. Ad tertium genus refero membranea illa corpora, partem per se constituentia, quę licet tunicis vestiantur, corporibus tamen membraneis tota constituuntur, vt sunt vesicae geminae, bilaria &vrinaria, ventriculus, intestina, vterus. Rursum membranarum, quas dixi legitimas, substantia aut tenuis est, latis aranearum telis simillima, qualis in aracnoide cristalinum ambiente, tenui meninge cerebri tegmine &proprio velamine, &in pulmonis ac hepatis tunica conspicitur; aut crassa, vt in crassiore meninge &vesicae membrana apparet; aut carnosa est, vt in facie, aut tota neruosa. A magnitudi ne, aliae sunt latę, alię longae. Figura membranarum multiplex est, pro varietate partium quas inuestiunt. A situ, aliae sunt internę, alię externae, alię supernae, alię infernae. A contextu quaedam villos habent, aut omnis generis, aut duplicis, aut vnius tantùm. Aliae villis carent, suntque in omnem partem papiri modo diuiduae. Breuis membranarum ferè omnium aut saltem praecipuarum enumeratio. CAP. XXV. DEMBRANARVM numerus penè est infinitus: nos tamen vniuersam earum historiam in certam summam contrahemus. Membranae aliae sunt foetus, aliae editi animalis. Foetum inuoluentes E tres sunt, chorion, amnios, allantoides. χωρίον, ἢ χόριον sic apapellatur, aut quod foetum contineat, aut quod circuli &coronae instar foetum ambiat: tota vtero adhęrescit, venarum &arteriarum vmbilicalium interiectu. Amnios seu agnina, sudoris est receptaculum. Allantoides, à farciminis figura sic dicta, puellum cingit instar zonae cuiusdam, aut fascię latae, vrinae est receptaculum. Editi animalis membranae, aut sunt vniuersales, aut particulares. Vniuersales, vel totum corpus inuestiunt, vt cutis &panniculus ille carnosus dictus, aut omnes eiusdem generis partes, musculos quippe &ossa: musculos omnes tegit membrana communis musculorum: ossa omnia inuestit à capite ad pedes periosteon. Particulares membranae, aut particularem regionem inuestiunt, aut simplicem aliquam partem. Regio triplex statuitur, suprema, media, infima.