Latin
CAP. XXIIII
André Du Laurens, Historia anatomica 116
Unproofread scanNot analysed yet
In imo ventri quęlibet pars membrana tegitur: hepar, lien, ventriculus, intestina, vterus, vesicę, vasa omnia. Sed renes proprium habent inuolucrum &crassum, fasciam dicunt. Adest quoque epiploon, ex duplicato peritoneo, &mesenterium. Musculis omnibus suę sunt tunicae, ex neruorum tunica exortae, aut ex periostiis ligamenta in musculos deducentibus. Est denique infinitus penè tenuium membranarum, quae nomine carent, numerus. Nos earum omnium, quae propria habent nomina, historiam suo loco describemus; capitis quidem, libro 10. thoracis, libro 9. ventris inferioris, libro sexto.