# Historia anatomica 116

André Du Laurens, Historia anatomica, CAP. XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/116

In imo ventri quęlibet pars membrana tegitur: hepar, lien, ventriculus, intestina, vterus, vesicę, vasa omnia. Sed renes proprium habent inuolucrum & crassum, fasciam dicunt. Adest quoque epiploon, ex duplicato peritoneo, & mesenterium. Musculis omnibus suę sunt tunicae, ex neruorum tunica exortae, aut ex periostiis ligamenta in musculos deducentibus. Est denique infinitus penè tenuium membranarum, quae nomine carent, numerus. Nos earum omnium, quae propria habent nomina, historiam suo loco describemus; capitis quidem, libro 10. thoracis, libro 9. ventris inferioris, libro sexto.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
