# Historia anatomica 117

André Du Laurens, Historia anatomica, VILLIS SEV FIBRIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/117

A situ, recti, transuersi & obliqui dicuntur; nam si secundum longitudinem ferantur, recti erunt & longi, si secundum latitudinem rectos intersecantes, transuersi, rotundi, circulares. Si situm medium obtineant & ambos intersecent ad angulos inaequales, obliqui vocabuntur. Rectorum munus est trahere, transuersorum expellere, obliquorum retinere. Si soli recti agant, minuitur longitudo, vt fiat attractio. Si soli transuersi contrahantur, minuitur latitudo, vt fiat expulsio; quod si omnes simul villi & recti, & obliqui, & trans uersi tendantur, tota contrahitur particula, fitque retentio, quam etiam amplexum vocant. Fit ergo retentio non vnico villorum genere agente, sed omnibus, ita enim cum quid manibus firmiter retinere volumus, vndique coërcemus; dicuntur tamen obliqui peculiariter retinere, quia contracti complectuntur tantum, vndique enim partes ambiunt, & vndique eas constringunt occluduntque. At recti & transuersi si contrahantur, non retentioni tantùm, sed illi tractui, hi pulsui inseruiunt. Secunda villorum differentia à duritie sumi potest, alij duriores sunt & valentiores, vt cordis; id enim exigebat vis illa feruens innati caloris, & perpetua necessarij motus agitatio; alij molliores, vt musculorum fibrae. Tertia à sensu petenda. Villorum alij sunt sensiles, vt qui à neruis oriuntur, alij insensiles, vt qui à ligamentis ossium. Si fibrarum texturam spectes, aliae ita sunt permixtae, vt continuum efficiant corpus; sic verę membranae suas habent fibras, imò nihil aliud sunt, quàm fibrae inuicem coniunctę; aliae separatę sunt à substantia partis, aliumque habent vsum quàm pars ipsa, & hae vel simplices sunt, vt in musculis, qui omnes, si paucos excipias, vnicum villorum genus, rectum puta, aut transuersum, aut obliquum obtinent, vel multiplices & ita intertextę, vt nulla arte separari queant. Sic cordis caro triplici villorum genere texta est, & in organis naturalibus, quę motui naturali inseruiunt, si pars vnicam habeat propriam tunicam, vt vena, vterus, vesicae ambae, in ea fibrę omnes sunt collocatae; si autem duę sint tunicae, interna & externa, in externa transuersae, in interna, rectę & obliquę locantur: excipe intestina & arterias, quia illa, distributioni & excretioni; hę, cordis expurgationi inseruiunt, at natura de noxij expulsione magis est solicita, quàm de vtilis tractione. Postrema villorum differentia ab organorum varietate sumitur. Alij animalibus inseruiunt organis, vt musculis, neruis, ligamentis, tendonibus: alij vitalibus, vt cordi & arteriis; alij naturalibus, vt oesophago, ventriculo, intestinis, vesicis, vtero & venis. Quid autem agant singuli, & quomodo sint locati, in particulari singularum partium historia describemus.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
