# Historia anatomica 118

André Du Laurens, Historia anatomica, FINIS LIBRI TERTII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/118

HEPI ATTEISN. DE VASIS, VENIS SCILICET, ARTERIIS ET NERVIS. in quo multa inter Medicos & Philosophos controuersa explicantur. HISTORIA ANATOMICA. Quid sit vena. CAPVT I. E. C OSTEAQVAM ex his ossium, cartilaginum, vinculorum, membranarum, & villorum necessariis quidem, sed non ita iucunδαι dis pauloque spinosioribus senticetis euasimus; iam in amoenissima vasorum, vniuersum corpus rigantium, vireta, multis doctrinae & varietatis floribus arridentia, diuertere placet. Vasorum auas. tem nomine, venas, arterias, & neruos intelligo; quod ex his tanquam riuis, diffluant in omnes corporis partes, sanguis, calor, spiritus, vita, nutritio, motus, sensusque; propterea Hippocrati libello de corde ποταμοὶ dicuntur φύσεως ἄνθρωπου, id est, flumina quibus totum corpus irrigatur. Venarum porrò historiam primum describam, mox arteriarum, tandem neruorum, quia venae simplicissimę sunt, vnicam enim habent propriam tunicam, eamque tenuem, arteriae duas, easque crassiores. Neruorum substantia multiplex est, intus quippe mollis & medullosa, foris membranea. Vena itaque recentioribus Graecis φλὲ ψ, absolutè dicitur, Eudoxo ἐπανθισμὸς, Hesychio δεξα μένη, quod sit canalis sanguinis: veteribus Medicis, vt Hippocrati, φλὲ ψ commune est nomen, & venis, & arteriis. Sic libro de carnibus, δυο εἰτὶ κοίλαι φλέβες ἀπὸ τῆς καρδίης, duae sunt venae cauae à corde, alteri nomen est vena, alteri arteria. Interdum vtrasque venas distinguit Hippocrates, addito verbo σφύζειν, quod est pulsare, vt arteriae, venae sint pulsantes, venae autem nostrae, ἄσφυκτοι dicantur. Secundo epidemion, si cui in cubito vena pulsarit phreniticum. Tertio de morbis φλέβες σφύζουσι, & passim in Prognostico, Prorrhetico, Coacis, φλέτες κρδτάφων οὐχ ἱδρυμεναι, venae temporum non conquiescentes. Auicenna arterias, venas appellat pulsantes & audaces; Tullius venas micantes, quae modo attollant se, modo submittant; Celsus venas spiritui accommodaras, nostras autem venas, quietas vocant. Hippocrates aliquando, vt libro de morbo sacro, αἱματίτιδὲς, id est, sanguinarias aut sanguinem deferentes dixit, vt ab arteriis, quae spirituum sunt conceptacula, distinguerentur. Recentiores Graeci, nomen hoc arctioribus cancellis angustarunt, & venis tantum quiescentibus, ac simplicem tunicam habentibus attribuendum putarunt; quorum nos vestigiis insistentes, iam non arterias φλέβας vocabimus, sed ἀριηρίας: ita nobis, quia distincta sunt vasa, diuersa erunt nomina. Distinguuntur porro, structura, motu & vsu; structura quidem, quia vena tunicam habet tenuem, arteria crassissimam: motu, quia perenni & conspicuo diastoles & systoles motu agitatur arteria, vena immobilis est: vsu, quia arteria vitalem defert spiritum, cum tenuissimo sanguine, vena crassiorem sanguinem & spiritum νεφελώδη: venis insita est facultas alterandi & coquendi sanguinem, arteriis nulla, cum perfectam in corde elaborationem is consequatur. Sed iam venarum naturam definitione explicare aggrediamur.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
