# Historia anatomica 119.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 119.1 to 119.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/119.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/119.1

Vena duobus modis considerari potest, aut vt similaris pars est, aut vt organica. Simila rem esse voluit Galenus secundo de Elementis, si non reuera, saltem sensus iudi cio. Organicam esse docuit libro de morborum differentiis: venas enim, arterias & musculos, organa appellat primi generis & simplicissima. Si venam spectes quatenus est similaris, definies per temperiem, quae forma est similaritatis, partem frigidam & siccam, ex lenta & ductili seminis portione genitam: frigidam dixi natiua temperie, nam sanguinis contactu & spirituum perfusione calidissima est; & primo de Temperamentis, cute dicitur calidior. Si venam consideres quatenus est organica, definies vas oblongum, rotundum, fistulae modo excauatum, simplici & praetenui tunica, omni villorum genere texta, instructum, ab hepate ortum, continendo, distribuendo & coquendo sanguini à natura dicatum. Habes hac definitione organi figuram, compositionem, ortum, vsum & actionem eleganter descripta. Vasis rotunditas & cauitas figuram exprimunt organi, qua vena a neruo distinguitur. Nerui enim poros tantum καὶ σήραγγας, non sensiles cauitates habent. Errauit ergo Praxagoras, falluntur etiam nunc, qui neruos venas appellant continuatas. Vnica eaque tenuis tunica structuram vasis denotat, ve namque ab arteria discriminat; nam duplicem habet tunicam arteria, externam & internam, & si Erophilo fides habenda, quintuplo vena crassior est, quia tenuiorem & sanguinem & spiritum continet, qui nisi densiore concluderentur pariete, facilè vanescerent. Haec autem simplex tunica villos habet omnis generis, rectos, obliquos, transuersos, non ad priuatam nutritionem, cui attractrix, retentrix & expultrix famulantur, sed ad communem quendam vsum, vt sanguinem naturae thesaurum retineant, trahant, à vicinis venis, aliae ex aliis transmittant ad alias, vt fiat distributio, purum denique ab impuro secernant. Sed & ad δυσπάθειαν villos constructos puto. Cum enim nimia copia luxurias sanguis, venas saepè impetat, nunc rectis, nunc obliquis, nunc transuersis extensionibus, vt ad omnes sanguinis violentos occursus situsque extendi posset vena, multiplici villorum eguit genere, alioqui rumperetur. Hae venarum fibrae, primae sunt, simplicissimae & vere solidae venae particulae; quae verò fibrarum spatia opplet infarcitque substantia, carnosa dicitur ἀναλογικας. Venarum fibrae, ait Galenus secundo de Temperamentis, cute sunt frigidiores, interiecta autem caro calidior.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
