# Historia anatomica 120.5-7

André Du Laurens, Historia anatomica, 120.5 to 120.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/120.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/120.5

Hoc influente spiritu, insitus ille, quem Stoici ἐκτικὸν vocant, suscitatur, eoque quasi vectore & duce fertur in vniuersum corpus sanguis. Postremus venarum vsus, qui ad communem etiam earum actionem referri debet, est sanguinis alteratio; venis enim concessa est facultas coquendi & immutandi sanguinem, aliis quidem praeparandi, vt venis mesenterij, aliis perficiendi, vt maioribus venae cauae ramis: vim autem eam habent ab hepate per ἐπιῤῥοην, quasi irradiationem, vt vasa seminaria vim σπερματοποιητικὴν à testibus. Sunt & alij peculiares venarum vsus, vt emulgentium, serosum humorem deducere: spermaticarum, semini rudimentum conferre: mesaraicarum, chylum in hepar transportare & alterare: vasis venosi, melancholicum succum in ventriculi cauitatem refundere, ad excitandam appetentiam: venarum vteri, sanguinem certis & statis periodis excernere: splenicarum, foeculentum sanguinem expurgare: atque ita de caeteris, quarum vsus in particulari venarum historia describentur. Maxima apud Hippocratem ex venarum habitu & structura petuntur indicia, ad totius dignotionem. Quibus enim venae sunt latae, iis venter & ossa lata sunt; quia cùm sanguis per eas in totum corpus feratur, ex earum amplitudine & angustia, tum copia, tum temperies sanguinis aestimari potest. Quibus itaque copiosus in venas influit sanguis, hi calidi censentur; venas habent διαφανέας, ἐπίφλεβοι etiam dicuntur: qui verò angustas & exiles habent venas, frigidi censendi sunt. Aristoteli 3. de parti. anim. Quibus multum est carnis, iis venae arctiores, sanguis rubentior, venter ac viscera parua: contrà, quibus parum carnis, iis venae ampliores, sanguis atrior, viscera magna & venter auctior.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
