Latin
124.1 to 124.4
André Du Laurens, Historia anatomica 124.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Venaecana nomina. Multa Hippocrates de venia tanscripsit. Cauae descriptio ex Hippocrate. Excusatio Hippocratis, &cilio lano Veniae caudistributio. Descendens truncus. Vena à trunco manantes. Asdioosa. Emulgens. Venae cauae descriptio, ac primùm trunci descendentis delineatio. CAP. V. RAEPARATVS in portae ramis, excoctus in eius radicibus, &expurgatus amaro ac lutulento recremento sanguis, iam ruber, purus &sincerus, tum per mirabiles eas anastomoses à nobis descriptas, tum per diapedesin (sunt enim venarum quae per hepatis carnem sparguntur tunicae tenuissimae) in radices venae insignis &maximę perlabitur. Venam hanc veteres κοίλην, καὶ μεγάλην appellarunt, id est, cauam &magnam, ob insignem cauitatem. Galenus saepè τὴν φλέβα μεγίστην vocat, id est, maximam, rariùs στελεχιαῖαν. Hippocrates secundo epidem. ἡπατίτην, id est, iecorariam, illius enim ramis quasi riuis vniuersum corpus irrigatur. Hic fons est humanę naturę, hoc microcosmi flumen amplissimum. De cauae distributione multa eamque obscurissima scriptis mandauit Hippocrates, libris, De locis in homine, De sacro morbo, De ossium natura, De natura hominis, vbi quatuor venarum fontes deriuat à cerebro: sed haec spuria esse &addititia putat Galenus, commentariis in librum de natura hominis, cui nos libenter assentimur. Elegantiùs multo venae huius insignis historiam adumbrauit sectione quarta libri secundi epidemion, quem locum germanum esse putat Galenus sexto de placitis &commentario tertio in librum de articulis. Ἡπατίτης ἐν ὀσφυτ μεχαὶ τοῦ μεγάλου σπουδύλου κάτωθεν, μετέωρος δὲ ἥπατος καὶ διὰ φρενῶν ἐς καρδίην, καὶ ἡ μὲν εὐθεῖα ἐς κληίδας, id est, Iecoraria per lumbos ad magnam vsque vertebram deorsum fertur; ex hepate verò sublata, per diaphragma cor rectà, deinde iugula petit. Habes hîc vtriusque trunci veram imaginem, ascendens enim ad iugula vsque fertur, descendens verò ad illa &os sacrum, quod magnam vertebram vocat, excurrit. In ramorum autem distributione omnia permiscet, &ita obscurè loquitur, vt quid sibi velit, ignorem penitus.