# Historia anatomica 124.5-7

André Du Laurens, Historia anatomica, 124.5 to 124.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/124.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/124.5

Sed diuinum Hippocratis ingenium excusandum; erat enim eius temporibus inculta secandi ars, & vix ante Herophili tempora explorata erat Anatomes cognitio, tantae molis erat anatomicam condere artem. Liceat tamen mirari hac in re Hippocratem, quod & si peculiarem venarum historiam accuratè non delinearit; nihil tamen eorum quae ad artis vsum spectare videntur, omiserit. Nam venarum omnium, quas Medici secare solent, meminit, vt libro primo docuimus. Nos ex Galeni monumentis & obseruatione nostra, venam cauam paulò accuratiùs describemus, omnes eius ramos & surculos propriis accommodatisque nominibus (quorum primus author fuit Syluius) designantes. Vt portae radices per caua iecoris magis incedunt, ita venae huius insignis radices per conuexa magis sparguntur. Hae autem in vnum omnes caudicem desinunt, qui truncus venę cauae dici solet. Truncus hic ab hepate exiliens, in duas partes diuiditur, inferiorem & superiorem; illa descendens, haec ascendens dicitur. Vtriusque trunci rami sunt multiplices, qui ratione partium, officij & situs diuersa sortiuntur nomina. Descendens truncus magnae arteriae accumbens, ad ossis sacri initium & ilia vsque excurrit, ibi in ramos finditur amplissimos, iliacos dictos; hos tamen insignes ramos priusquam spargat, quinque quasi surculis vtrinque fruticatur, adiposo, renali, spermatico, lumbari, musculoso. Adiposus ad exteriorem renum tunicam adipe copioso circumfusam fertur; hanc ab emulgente aliquando pronasci obseruauimus. Renalis, quod ad renem feratur; emulgens, quod eo serosum humorem prolectent renes, omnium qui à trunco oriuntur riuulorum amplissimus, per totam renum substantiam infinitos conspergit ramulos.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
