# Historia anatomica 125.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 125.1 to 125.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/125.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/125.1

Primum enim in duos finditur ramos, horum rursus vterque in duos, omnes demum in quamplurimos disperguntur, donec in capillares abeant. Venam hanc emulgentem vtrinque duplicem & triplicem saepè obseruauimus. Spermatica Spermatica, vena, sic dicta quod seminis materiam ad testes deferat, dextra quidem à trunco immediatè, sinistra verò ab emulgente emergit; qua ratione dextrum semen calidius & foecundius est, sinistrum serosius & frigidius; hinc vulgatum illud, mares à dextris & in dextris procreari: foeminas, à sinistris & in sinistris. Feruntur ambae hae venae ad testes in maribus, vbi miro artificio implicantur, vt δικτυοειδὲς πλέγεια, id est, velut retiformem plexum effingant, vt fusiùs in partium procreationi dicatarum historia demonstrabitur. In foeminis non eadem est ratio, altera enim portio ad testes fertur, altera ad vteri fundum spargitur. Quarta sequitur vena, quam Lumbaris. lumbarem vocant; haec multiplex esse solet, lumborum vertebras & spinalem medullam irrigat laudabili succo, per hanc ferri à cerebro & spinali medulla semen copiosissimum existimarunt quidam, sed merae sunt nugae. Postrema omnium, Musculosa. masculosa dicitur, quod in lumbares & abdominis musculos, plurimos proferat riuos; haec interdum ab iliacis emergit. Has igitur propagines effundit cauae truncus descendens; postea in duos insignes ramos tanqua stipites, iliacos dictos, finditur. In ea diuisione, cedit vena arteriae magnae tanquam digniori, eique subiiciRami illaci tur, ne ossis sacri duritie & dorsi continuo motu laederetur. Ab vtroque ramo quadiuaricatio. tuor pares nec dissimiles venae scaturiunt, his nominibus insignitae, sacra, hypogastrica, epigastrica, pudenda. Sacra, per ossium foramina, in sacrae, id est magnę verSacra. tebrae medullam fertur ad eius nutritionem. Hypogastrica omnium amplissima, Hypogastrica. omnes ferè partes in hypogastrio contentas alit; ab hac rami quamplures multifariam fissi longè lateque se pandunt; nam alij ad vterum eiusque ceruicem festinant, alij ad vesicam, alij ad recti intestini extrema, quae haemorrhoides externas plethorae depletrices pariunt. Epigastrica in epigastrij musculos disseminatur, maEpigastrica. ior tamen eius pars per recti musculi longitudinem, sursum ad vmbilicum fertur. Occurrunt autem istius propaginis tenues quidam riui, extremis venarum, quae mammariae dicuntur, fitque praeclara illa anastomosis, quam ad consensum mammarum & vteri conferre multi existimarunt.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
