# Historia anatomica 127.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 127.1 to 127.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/127.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/127.1

psularis, ceruicalis & muscula. Mammaria per interiorem sterni partem fertur, ra mulos thoracicis musculis & mammis exiguos spargens, maiore verò sui portione ad interiorem recti musculi partem emergit, surculis aliquot suis totidem epigastriae ascendentis riuulis paulo supra vmbilicum occurrens. Thymica per totum Thymica. glandosum corpus, quod Thymum vocant, distribuitur, necnon per intersepientes membranas. Capiularis à paucis deprehensa, per cordis inuolucrum fertur, ocCapsularis. curritque phrenicis ascendentibus, vt eadem vasa penitus videantur. Ceruicalis Ceruicalis. per foramina apophyscon transuersarum ceruicis emicat in cerebrum, ramulis obiMusculae. ter in vicinos musculos dimissis. Postrema omnium est muscula, quae in musculos rachytas, tum ceruicis, tum summi thoracis fertur. Altera rami subclauij pars, Axillaris ravbi cauitatem thoracis egreditur, & ad axillas peruenit, axillaris dicitur. Ab hoc mus. axillari ramo tres oriuntur venae, thoracica, basilica, & cephalica, posthac descriRamus superbendae. Idem ramus dum supra claues emersit, superclauius dicitur Syluio (cuius clanins. nomina eleganter & ex rei natura imposita in nostra musculorum & vasorum historia retinere placet.) Ab hoc ramo superclauio, duę oriuntur venae σφαγίτιSὲς dictae, id est, iugulares, quarum vna externa est, altera interna. Externa, in bruIugularis externa. tis maior, in homine minor, per latera ceruicis inter cutem & membranam carnosam lata, in vicinos musculos surculos spargit quam plurimos. Vbi verò fauces attigit, in duas partes diuiditur, quarum altera in musculos laryngis, hyoidis & linguae absumitur; altera subcutanea, in labra vtraque, pinnas narium, frontem, faciem ferè totam, maiorem oculi angulum & partes aurium posteriores riuos diffundit. Iugularis interna insignior multò in homine, ob cerebri amplitudinem, dum per iugularis inlatera ceruicis ad cerebrum extollitur, multas vicinis partibus, musculis quippe la terna. ryngis & linguę, emittit propagines; tandem per cranij foramina in durę menyngis sinus ascendit, à quibus infiniti venarum surculi prodeunt, menynges duas, & totum cerebri corpus alituri. Quomodo autem per sinus crassioris membranę feratur, libro decimo explicabitur. Axillaris rami diuaricatio. CAP. VII. B axillari ramo tres oriuntur venę, thoracica, basilica & cephaAxillaris ralica. Thoracica gemina est vtrinque; earum vna in mammas mi distributio. Thoracica. & anteriores thoracis musculos, vt pectoralem & serratum minorem; altera, in posticos distribuitur.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
