Latin
FINIS LIBRI TERTII
André Du Laurens, Historia anatomica 128
Unproofread scanNot analysed yet
eo coitu communis vena enascitur, quam medianam vulgus vocat; Arabes autem venam nigram. Errant ergo, qui medianam peculiarem &tertiam brachij venam agnoscunt; nam riuulus est ex cephalicae &basilicae in cubiti articulatione coitu emergens. Alter basilicae subcutaneae ramus, per infernum brachij latus descendit, ramulis in vicinam cutem &partes subiectas missis. Haec omnis basilicae est distributio. Cephalica sic dicta, quod in affectibus capitis tundatur, Hippocrati externa, quod brachij exteriora perreptet; ab aliis humeraria, quod per humerum feratur, non ab externa iugulari, vt in canibus, sed ab axillari ramo emergit. Haec inter deltoidem musculum &pectoralis tendinem superficie tenus delapsa, dum ad cubiti flexum peruenit, in duos dirimitur ramos, quorum alter, in interiorem cubitum obliquè latus, cum basilicae ramo coit, &communem venam parit; alter insignior, per radium ad eius ferè medium descendit, hinc obliquè ad carpum excurrens, manum externam ferè totam irrigat, &conspicuo ramo inter paruum digitum &annularem desinit. Venam hanc Arabes saluatellam vocant, quam in melancholicis affectibus, lienis obstructionibus, &quartanis febribus felicissimè secant. Obseruarunt recentiores quidam in brachiorum &crurum maioribus venis, ostiola quaedam, valuularum &membranularum instar, quę sanguinis ad inferiores partes ἀθρόως confluentis impetum sistant, truncus autem