# Historia anatomica 128

André Du Laurens, Historia anatomica, FINIS LIBRI TERTII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/128

eo coitu communis vena enascitur, quam medianam vulgus vocat; Arabes autem venam nigram. Errant ergo, qui medianam peculiarem & tertiam brachij venam agnoscunt; nam riuulus est ex cephalicae & basilicae in cubiti articulatione coitu emergens. Alter basilicae subcutaneae ramus, per infernum brachij latus descendit, ramulis in vicinam cutem & partes subiectas missis. Haec omnis basilicae est distributio. Cephalica sic dicta, quod in affectibus capitis tundatur, Hippocrati externa, quod brachij exteriora perreptet; ab aliis humeraria, quod per humerum feratur, non ab externa iugulari, vt in canibus, sed ab axillari ramo emergit. Haec inter deltoidem musculum & pectoralis tendinem superficie tenus delapsa, dum ad cubiti flexum peruenit, in duos dirimitur ramos, quorum alter, in interiorem cubitum obliquè latus, cum basilicae ramo coit, & communem venam parit; alter insignior, per radium ad eius ferè medium descendit, hinc obliquè ad carpum excurrens, manum externam ferè totam irrigat, & conspicuo ramo inter paruum digitum & annularem desinit. Venam hanc Arabes saluatellam vocant, quam in melancholicis affectibus, lienis obstructionibus, & quartanis febribus felicissimè secant. Obseruarunt recentiores quidam in brachiorum & crurum maioribus venis, ostiola quaedam, valuularum & membranularum instar, quę sanguinis ad inferiores partes ἀθρόως confluentis impetum sistant, truncus autem

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
