# Historia anatomica 13

André Du Laurens, Historia anatomica, 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/13

φύσις γὰρ τοῦ σώματος ἀρχὴ τοῦ ἐν ἑκτρικὴ λόγου: Natura enim Acorporis, principium est sermonis, in arte medica, vnicam agnoscit Hippocrates libro de Flatibus morborum ideam; sola est locorum varietas, quae morborum differentiam facit. Quisquis ergo partium humani corporis historiam ignorabit, is earundem affectus male dignoscet, peius curabit, pessime, qui euasuri sint aut non euasuri, praedicet. Diagnosis circa duo versatur, affectus scilicet & affectę partis notitiam. Partis affectae indicia ex multis quasi fontibus, sed situ pręsertim, & actione laesa hauriuntur: Qui enim nouit ventriculi actionem esse coctionem, si ea lędatur, ventriculum esse affectum dignoscet: Qui nouerit hepar in dextro hypochondrio situm esse, si doleat aut intumescat hypochondrium dextrum, hepar non lienem affectum esse affirmabit. At situs & actiones partium ipsa nos docet Anatome. Prognoseos apud Hippocratem tria sunt capita, excreta, actio lesa, & habitus corporis, in colore, figura & mole; at hęc sola anatome dignoscuntur. Curationi quantum inseruiat partium cognitio expressit eleganter Galenus initio libelli περὶ ὀστέων. πάντα (inquit) ἐν τῇ κατρικὴ σκόπον ἔχει τὸ κατὰ φύσιν, id est, omnia quae sunt in medendo, scopum habent id quod naturaliter est constitutum. Iubac Hippocrates libro de officina medici, vt similia primum intueatur medicus, dein dissimilia. Aristoteli primo de Anima: rectum, index est sui & obliqui. Quomodo enim fracta aut luxata ossa restituet Medicus, si naturalem eorum situm, figuram & structuram ignoret? Non potest exquisita medendi methodus, nisi per indicationes absolui; at indicatio sumitur non solum à morbo, sed etiam à parte affecta, & pro varia partis natura, temperie, situ, connexu, sensu, immutari debent remedia. Neque vero Medico tantum Physico, sed etiam Chirurgo & Pharmacopęo necessaria est Anatome. Chirurgo magis necessaria est externarum partium, vt musculorum, neruorum, venarum, & arteriarum cognitio: ne credat in sectionibus latum ligamentum esse membranam, & rotundum vinculum esse neruum: ne arteriam secet pro vena; qui enim horum ignarus erit, in ancipiti versabitur perpetuo, eritque in rebus securis timidus, & in his, quę metuendae non sunt, audacissimus. Pharmacopęo ad remediorum admotionem confert partium situm & figuram agnoscere: nam si laboret hepar, hypochondrio dextro: si lien, sinistro: si vterus & vesica, hypogastrio: si cor, mammę sinistrę topica admouebit, fotus, linimenta, emplastra. Talem etiam figuram, qualis est partis figura, conficiet, ne partes vicinae obtegantur. Mitto quam sit vtilis & necessaria ad Hippocratis, Galeni, & veterum Medicorum scripta illustranda. Multa enim obscura sunt, quibus anatomica co gnitio lucem, splendoremque affert eximium; propterea solebant veteres, medicinae tyronibus, pręcepta anatomica tanquam primae artis rudimenta proponere. B iij Hosted by Goo Libro de locis in homine. Quam sit ne. cessaria partia cognitio ad morborum dia gnosin. Necessaria anatome ad prognosin. Necessaria ad curationem. Necessaria anatome Chirurgo. Pharmacopaeo vtilis. Vtilis anatome ad veterum scripta intelligenda. Anatomen duobus modis comparare possumus, inspectione & dectrina.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
