# Historia anatomica 130.5-7

André Du Laurens, Historia anatomica, 130.5 to 130.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/130.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/130.5

Quin & vena caua cordi ita firmiter haeret, vt nulla arte citra cordis distractionem diuelli possit; ab hepate autem radices illae illacerae & à caeteris partibus rami omnes separari possunt. Quid? annon maior venis cum corde, quàm cum hepate intercedit similitudo? hepatis namque caro mollis est, cordis durior, densior & quasi coriacea, qualis est venarum; cor cauum est, venae cauae sunt. Sed & in cordis basi vasorum quatuor insignium apparent ostia, eadem planè ratione hiantia; sunt autem vasa haec, corta, arteria venosa, vena arteriosa, & vena caua: at conuenit inter omnes, priora tria à corde ortum ducere, cur non igitur caua, quae similem habet cum arteria venosa structuram, ab eodem fonte scaturiet? Addam ego rationes Francisci Rosseti Medici Regij, cuius ego singularem doctrinam & miram in disserendo subtilitatem semper magni feci. Similitudo valuularum (ait) aut epiphyseon cordis in venae cauae principio ad cor positarum, collocata cum aliis tribus vasis a corde medio orientibus, arguit venam cauam à corde oriri; membranae enim illae, veluti fores ostiis venarum appositae, videntur esse quasi venarum capita, in hepate nihil tale cernitur. Praeterea venae omnes cordi continuae sunt, & à caua tanquam matrice prodeunt, vt & porta & vmbilicalis, cauae à corde in hepar descendentis, sint propagines: si enim in vmbilicalem editi foetus mortuique venam tubulum immittas & infles, videbis moueri cor & pulmones: quod ego aliquando expertus sum. Postremo debuerunt venarum & arteriarum proxima esse principia, ob necessitatem perpetui comitatus & mutuae eorum vasorum praesentiae, alterum enim vas sine altero, inutile est. Sius coniugij quasi fraterni ratione, ambae à priscis venae dictae fuerunt, hae quidem pulsantes, illae vero quietae. Vesulius hanc Aristotelis & Peripateticorum sententiam rationibus aliquot fulcit, calumniandi potius stimulo, quàm veritatis studio percitus. Sed quàm futiles sint & inanes, proprio capite mox disputabitur. Iam alterius sectae argumenta in publicum expromamus.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
