Latin
131.1 to 131.4
André Du Laurens, Historia anatomica 131.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
iisque validissimis rationum momentis conuincit. Primum eius argumentum à similitudine petitur. Quemadmodum arboris radices variis capillamentis humi sparsae, in vnum coeunt caudicem, qui paululum prosiliens, in duos insignes disparilesque ramos diffinditur, hi rursum in alios atque alios disperguntur, donec in minutissimos abeant; ita venae cauę radices innumeris surculis per vniuersum hepatis parenchyma sparsę, in vnum desinunt truncum, qui statim ferè vt ab hepate prosiliit, bipartitò finditur, quasi in duos pręgrandes ramos diremptus; eorum vnus ascendens, alter descendens dicitur, vterque rursum innumeris quasi surculis fruticatur. Similis est vens portę per hepar dispersio. Quia ergo venarum omnium radices in hepate sunt, hepar earum principium dici debet. Improbatur à quibusdam Galenica hęc similitudo. Non enim ex radicibus truncus arboris nascitur, aut alitur, sed potius ab vberrima corticis viuacis basi, quę in medio est, arborei trunci &radix &rami pendent. Quod autem planta non habeat ex capillamentis radicalibus originem, ex eo patet, quod ex alterius plante seminibus radice omni carentibus, vel ex taleolis, aut palmitibus in terram depactis radicem nullam habentibus, vel ex surculis radices exeunt deorsum, vt rami sursum. Sed non videntur hi, Galeni mentem assequi. Noluit enim venas plantę modo ab hepate germinare, dein paulatim auctas tandem in partes ferri, sed in hepate tantùm ceu terra, venarum omnium radices infixas voluit, quę in truncum &ramos omnes sanguinem vi parenchymatis alteratum excoctumque effundant. Secunda ratio à sanguinis colore sumitur. Sanguinem venarum omnium simplicem tunicam habentium si inspicias, à sanguine in hepatis vasis contento, nec colore, nec substantia, nec temperie differre videbis: contrà, sanguinem in dextro cordis sinu elaboratum tenuiorem, calidiorem &magis spumantem reperies: non igitur venosi sanguinis officina est cor: quare nec venarum principium, vel ita liceat argumentari. Sanguis in vena caua &ramis portę contentus, ruber est, colorem hepatis referens: qui autem in corde elaboratur flauus est &spumosus; si ergo in hepate colorem hunc accepit, verisimile est hepar sanguificationis esse principium, &per consequens venarum. Rident quidam Galeni hanc rationem, quia &serum, &pituitam, &bilem gignit hepar, quę tria rubra non sunt. Quin &hepar à sanguine rubescere potius quàm sanguinem ab hepate putant, quia suo colore flauo vesi culam felleam tingit bilis, vt &totum corporis habitum eadem bilis diffusa.