# Historia anatomica 131.5-7

André Du Laurens, Historia anatomica, 131.5 to 131.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/131.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/131.5

Sed non vident homogenea sola, quę possunt assimilari, contactu hepatis rubere, heterogenea verò non partis transmutantis colorem, sed solius materię & caloris efficientis dispositionem sequi. Sed pergamus Galeni rationes proferre. Quę animalia pulmone carent, vnicum habent in corde sinum, sinistrum scilicet, at quomodo in illis à corde orientur venę? Poteruntne ab vnico sinu, cuius vnica est temperies, nec dissimilis structura, duo distincti spiritus sanguisque duplex temperamento diuersus, venosus scilicet & arteriosus, per duo vasorum genera distribuendus manare? Aliunde ergo in illis animalibus quàm à corde orientur venę, eritque in illis hepar venosi, vt vnicus ille cordis sinus arteriosi sanguinis, officina. Pręterea duę tantùm sunt vene rubrum sanguinem deferentes, porta & caua: at porta cor non attingit, habet tamen radices per hepatis carnem sparsas; si itaque portam ab hepate oriri admittunt Peripatetici, cur caua, quę structuram habet omnino similem, quę sanguinem eiusdem coloris, substantię & temperamenti continet, quę denique radices variis capillamentis eodem modo infixas habet, ab eodem principio, hepate scilicet, non orietur? Si dicant aduersarij quasdam esse G denitae rationes. Prima ratio à similitudine. Improbatio finilitudinis. Explicatur Galenus. Secunda ratio. Illustratio hutus rationis. Improbatur à quibusdam Galeni ratio. Defensio Galeni. Tertia. Quarta ratis. Obiectis quorumdam satissit. Quirila. Sexta. Soptima. Validiora argumenta.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
