# Historia anatomica 132.5-7

André Du Laurens, Historia anatomica, 132.5 to 132.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/132.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/132.5

Quia ergo distribuitur ad alendum, iam perfectionem aliquam est adeptus, ideoque non à praeparante ministro, sed ab opifice extremam operi manum imponente absoluitur. Si inchoatum tantùm, nec planè confectum sanguinem exciperet cor, vt ad alendum accommodatum redderet, vasa aliquot construenda essent, quae in dextrum sinum tanquam cisternam primum effunderent sanguinem imperfectum, deinde eundem elaboratum distribuerent diffunderentque in omnes corporis partes: at vas nullum inuenies, quod sanguinem venosum distribuere queat; quatuor enim tantum in cordis basi vasa obseruamus, venam cauam, venam arteriosam, arteriam magnam, & arteriam venosam; vena arteriosa & arteria venosa solius pulmonis sunt vasa, totaque in pulmones diuaricantur; arteria magna vitalem spiritum & spumantem sanguinem defert: sola ergo relinquitur vena caua; at praeclusos habet haec vena sanguinis exitus, membranulis tribus foris intrò hiantibus: frustra igitur à corde orietur amplissima vena, si à dextro sinu confectus sanguis in eam effundi ad partium nutricatum nequeat. Scio quid respondeant aduersarij, membranulas illas constructas esse, non vt nihil omnino intret egrediaturue, verùm ne simul ac semel & tumultuosè, sed subsultim & vicissim ingrediatur egrediaturque sanguis, ideoque tres illas epiphyses in orificio venae cauae sitas esse quasi laceras, aut laceris similes, ne prorsus sic orificium dextrum occludant, quin ex interiore cauo aliquid sanguinis in venam cauam remeare possit. Verum vt hoc illis concedam, non tamen argumentationis vim effugient, debere ἄθροω & confertim, non sensim paulatimque à cordis dextro sinu, in pogli Hosted venam cauam effundi sanguinem, qui vniuersum corpus alere debet. Obijcient fortasse arObiectis. teriam venosam, quae & aëri ingressum, & fumido vapori spirituique egressum praebet: sed videant quàm sit illius arteriae & venae cauae dispar ratio: aliud est pelli fuliginem cum spiritus portiuncula, aliud sanguinem, qui vniuersum corpus alere debet: potest fuligo, ob teSolutis.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
