Latin
134.5 to 134.6
André Du Laurens, Historia anatomica 134.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Neque verò eodem modo hiant quatuor vasorum ostia, alia enim ingrediuntur, alia egrediuntur: venosae arteriae, quae reuera est vena, quaeque cum vena caua communionem habet, membranae tricuspides sunt; arteriae autem magnae &arteriosae venae, quae aortae continua est, in foetu epiphyses sunt semicirculares. Continuitas illa venarum, non arguit cor earum esse principium, sed potius hepar, quia nulla portae &cauae apparet communio, nisi in hepatis substantia. Postremò, quae de necessario venarum &arteriarum comitatu &coniugio quasi fraterno afferunt, non concludunt cor esse venarum principium, imò potius diuersos esse horum vasorum fontes conficiunt: nam si ab vnico fonte manarent venae &arteriae, non opus fuisset tot venarum &arteriarum anastomosibus. Vesalij de ortu venarum sententia examinatur &refellitur.