# Historia anatomica 134.5-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 134.5 to 134.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/134.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/134.5

Neque verò eodem modo hiant quatuor vasorum ostia, alia enim ingrediuntur, alia egrediuntur: venosae arteriae, quae reuera est vena, quaeque cum vena caua communionem habet, membranae tricuspides sunt; arteriae autem magnae & arteriosae venae, quae aortae continua est, in foetu epiphyses sunt semicirculares. Continuitas illa venarum, non arguit cor earum esse principium, sed potius hepar, quia nulla portae & cauae apparet communio, nisi in hepatis substantia. Postremò, quae de necessario venarum & arteriarum comitatu & coniugio quasi fraterno afferunt, non concludunt cor esse venarum principium, imò potius diuersos esse horum vasorum fontes conficiunt: nam si ab vnico fonte manarent venae & arteriae, non opus fuisset tot venarum & arteriarum anastomosibus. Vesalij de ortu venarum sententia examinatur & refellitur.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
