# Historia anatomica 135.1-3

André Du Laurens, Historia anatomica, 135.1 to 135.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/135.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/135.1

esalius minorum sunt principia, at vena caua insignior & amplior multò apparet circa corerit igitur cor, non nepar eius principium. Nos ampliorem esse venam circa cor absolutè inficiamur. Amplissimam quidem esse admittimus, & insigniorem multò apparere quàm sit, tum propter auriculam dextram, quae excauata est, tum ob perennem cordis diastolen omnia amplificantem, sed gracilior est quàm in gibba hepatis parte. Verum demus ampliorem esse venam cauam circa cor; an propterea cor illius principium statui debet? Sunt in arborum & plantarum genere quaedam in summo ramo crassiores quàm in trunco. Docet Philosophus, res naturales non tam ex materiae necessitate, quam ex necessitate finis metiendas: debuit necessariò amplissimum esse orificium venae cauae iuxta cor, quia ad vitalis spiritus generationem, & pulmonum nutritionem, debuerat copiosissimus sanguis ἄθροως & affatim irrumpere, quod non nisi per amplissimum & patentissimum ostium fieri poterat. Est altera Vesalij ratio contra Galenum. Si venae ab hepate ortum ducerent, venae omnes attingerent hepar, essentque ei continuae, aut contiguae; at vena arteriosa hepar non attingit; venosae arteriae, quae structuram & tunicam habet venae, & reuera vena est, nulla est cum hepate continuitas, nulla cum eo intercedit communio. Quomodo igitur ab hepate orientur venae? Sed heus bone vir, in re tam aperta itane hallucinatus es, vt infinitos laqueos non praeuideris, quibus te miserrimè interimi mox senties: Venam illam arteriosam, venamne, an arteriam esse putas? Sanè si oculatus es, arteriam iudicabis, tunicam enim habet densam, crassissimam & quintuplò vena craßiorem. Haec in prima conformatione arteriae magnae continua est, per canalem satis conspicuum multis incognitum, vt putem ego, arteriae magnae esse propaginem; propterea illius valuulae similes sunt & semicirculares. Si ergo vas illud arteriosum est, non debuit ab hepate ortum ducere, sed à corde. De venosa arteria obscurior est difficultas.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
