# Historia anatomica 136-2

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAESTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/136-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/136-2

QVAESTIO II. An venae vim habeant sanguificandi. ENIS insitam esse vim continendi, conseruandi & distribuendi sanguinem, omnibus (vt opinor) est exploratum. Sed an innatam habeant coquendi & alterandi facultatem, controuersia non caret. Sunt qui venis, o non carni, actionem totam tribuunt: alij venis vim illam αἱματοποιητικὴν omnino denegant, & soli parenchymati concedunt: nonnulli & venis & carni, sed carni primo & per se, venis secundario & vi à parenchymate influente. Primae opinionis authores sunt Andreas Vesalius, libro tertio, & Laurentius lobertus, decadis primae, paradoxo quarto; parenchymatis enim hunc tantum agnoscunt vsum, vt vasis affundatur ne cohęreant, vt puluinaris instar & mollioris substerniculi vasa fulciat stabiliatque, vt denique calore suo venarum haematosin promoueat, non secus ac epiploon, lien, & circumiectae partes ventriculi coctionem iuuant. Venas verò non ὑποδοχας tantùm, sed etiam ἀλλοιωτικὰς, non ἀναδόσει tantùm, id est distributioni, sed sanguificationi & coctioni perfectae in seruire volunt. Confirmatur hęc opinio Galeni authoritatibus & rationibus satis validis: ex cuius locis multis paucula quidem hîc retulisse sat erit. De naturalibus facultatibus libro primo ita scriptum reliquit, vbi chylus sanguis sit, passiuus quidem chyli, actiuus verò ipsius venae fit motus. Et alibi, Facultas (ait) in venis, quam vocant sanguificam, ex eorum est genere quae Graeci τὰ πρὸς τι appellant; quarto de vsu partium coqui in omnibus venis sanguinem ait; primo de vsu partium venas factas esse gratia generandi sanguinis scripsit; quinto de sanitate tuenda, carnes putat non rectè coquere quae acceperint à venis quae malè coxerunt. Authoritas ratione confirmatur.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
