# Historia anatomica 137.5-7

André Du Laurens, Historia anatomica, 137.5 to 137.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/137.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/137.5

ferre. In omni organo varia partium genera obseruantur, sed vnica est perpetuò similaris, cui tanquam principi debetur actio. Sic oculorum varię sunt partes; sed crystallinus princeps visionis pars dicitur, quippe qui solus à caloribus alteretur & visilium spectra recipiat. Quo Quomodo praeipua partis modo autem similarem eam principem dignoscere queas, docet Galenus. Quę pars organo pepars dignosci culiaris est, nec aliis partibus communis, ea princeps organi pars existimanda est; at caro hequeat. patis soli huic visceri peculiaris est, & talem in reliquo corpore nullam reperias; vasa autem Secunda. toti corpori sunt communia; huic igitur princeps debetur actionis causa. Secundo, diuersa est chyli & sanguinis temperies, diuersa forma, diuersus color. Dissimilitudo haec aut à materia aut ab efficiente manat; non à materia, proxima enim sanguinis materia chylus est: ergo ab efficiente. Efficiens & proxima coctionis, ut & actionum omnium similarium causa, est temperies, non venarum, frigidae enim sunt, membranosae, spermaticę, albae, vt ventriculus & intestina, ergo parenchymatis, quod temperiem & formam suam calidam & humidam, necnon qualitates temperiem comitantes colorem quippe & ruborem chylo indit. Postremo, si coctionum omnium genera & species mente percurras, videbis praeparatio. Tertis. Coctis omnis à peculiar: sit partis substanTi. Opinio nostra. Alteratio à temperie, rubor a colore. Quomodo sit sanguificatio. Primae opinioniis rationibus satissit.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
