Latin
138.1 to 138.4
André Du Laurens, Historia anatomica 138.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
nem in vasis fieri, coctionem verò in peculiari partis substantia. Semen in spermaticis vasis praeparatur, coquitur in testium substantia, ibique seminis formam &prolificam vim consequitur: animalis spiritus, in plexibus arteriarum labyrintheis praeparatur, coquitur in sinibus &substantia cerebri: tertiae coctionis pręparatio in venis fit exilibus, coctio in partis substantia: propria autem hepatis substantia carnosa est, vnde carnosum viscus dicitur Hippocrati &Galeno; huic igitur princeps debetur actio, venis verò secundariò &per ἐπιόὁ οὴν id est, influxum aut irradiationem. Haec sunt grauissimorum virorum de sanguificatione placita omnino inter se dissentientia. Nos vt e mediis dubitationum fluctibus, in tutissimum portum nos recipiamus, duo cum doctissimo Veiga in hematosi spectanda volumus, elaborationem &rubificationem. Quae quoniam multis obscuriora videbuntur, illustranda sunt nobis. Elaboratio coctionis quaedam species, quia similaris est actio, à temperie sola perficitur, rubor, non à temperie immediatè, sed ab iis quae temperiem sequuntur, vt colore, immediatè pendet. Sic chyli candor non à temperie, sed colore ventriculi: puris &hypostaseos albedo, non à temperie venarum, sed à colore; seminis &lactis candor, à solo glandosarum partium colore candido manant. Venis omnibus praesertim hepati proximis, vis insita est coquendi, alterandi, immutandi; aliis quidem praeparandi, vt venis mesenterij, aliis perficiendi, vt maioribus venae cauae ramis; sed sanguini ruborem imprimere, soli carni &parenchymati concessum volumus, quia sola caro rubra. Sic itaque haematosim fieri existimamus. Exugunt mesenterij venae tenuiorem chyli portionem, quam praeparant hepati, eamque ad portae truncum &radices per hepatis corpus numerosa serie sparsas transportant in illis venarum plexibus attenuatus &leue quasi rudimentum, non coloris, sed substantiae &qualitatum adeptus sanguis, facilè ob venarum tenuitatem (sunt enim tenuiores in hepate quàm alibi vspiam venarum tunicae) exudat &per mediam visceris carnem transcolatur, quo carnis contactu statim &quasi momento ruborem consequitur; hinc aut per διαπηδησιν, aut per eas anastomoses à recentioribus deprehensas in cauae radices fertur, à quibus in truncum &ramos tanquam per tubos &aquaeductus in vniuersum corpus excurrit.