# Historia anatomica 138.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 138.1 to 138.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/138.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/138.1

nem in vasis fieri, coctionem verò in peculiari partis substantia. Semen in spermaticis vasis praeparatur, coquitur in testium substantia, ibique seminis formam & prolificam vim consequitur: animalis spiritus, in plexibus arteriarum labyrintheis praeparatur, coquitur in sinibus & substantia cerebri: tertiae coctionis pręparatio in venis fit exilibus, coctio in partis substantia: propria autem hepatis substantia carnosa est, vnde carnosum viscus dicitur Hippocrati & Galeno; huic igitur princeps debetur actio, venis verò secundariò & per ἐπιόὁ οὴν id est, influxum aut irradiationem. Haec sunt grauissimorum virorum de sanguificatione placita omnino inter se dissentientia. Nos vt e mediis dubitationum fluctibus, in tutissimum portum nos recipiamus, duo cum doctissimo Veiga in hematosi spectanda volumus, elaborationem & rubificationem. Quae quoniam multis obscuriora videbuntur, illustranda sunt nobis. Elaboratio coctionis quaedam species, quia similaris est actio, à temperie sola perficitur, rubor, non à temperie immediatè, sed ab iis quae temperiem sequuntur, vt colore, immediatè pendet. Sic chyli candor non à temperie, sed colore ventriculi: puris & hypostaseos albedo, non à temperie venarum, sed à colore; seminis & lactis candor, à solo glandosarum partium colore candido manant. Venis omnibus praesertim hepati proximis, vis insita est coquendi, alterandi, immutandi; aliis quidem praeparandi, vt venis mesenterij, aliis perficiendi, vt maioribus venae cauae ramis; sed sanguini ruborem imprimere, soli carni & parenchymati concessum volumus, quia sola caro rubra. Sic itaque haematosim fieri existimamus. Exugunt mesenterij venae tenuiorem chyli portionem, quam praeparant hepati, eamque ad portae truncum & radices per hepatis corpus numerosa serie sparsas transportant in illis venarum plexibus attenuatus & leue quasi rudimentum, non coloris, sed substantiae & qualitatum adeptus sanguis, facilè ob venarum tenuitatem (sunt enim tenuiores in hepate quàm alibi vspiam venarum tunicae) exudat & per mediam visceris carnem transcolatur, quo carnis contactu statim & quasi momento ruborem consequitur; hinc aut per διαπηδησιν, aut per eas anastomoses à recentioribus deprehensas in cauae radices fertur, à quibus in truncum & ramos tanquam per tubos & aquaeductus in vniuersum corpus excurrit.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
