# Historia anatomica 138.5-8

André Du Laurens, Historia anatomica, 138.5 to 138.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/138.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/138.5

Haec itaque nostra est de sanguificatione sententia. Ne quid verò fluctuantes rudiorum animos remoretur, diluendae sunt in contrarium adducte rationes. Primae opinionis rationibus ita satisfaciendum puto. Galeni authoritates, coctionem & alterationem tantum sanguinis, non rubificationem probant, quibus nos libenter assentimur. Prima autem eorum ratis nihil concludit. Licet enim venae in prima conformatione hepatis parenchymate sint priores, non tamen sanguinem prius generare fatebimur, quia maternum sanguinem deferunt tantum & distribuunt; adde quod in foetu nulla est communis & officialis actio, ventriculus non chylificat, hepar non sanguificat, cor vitales spiritus nullos generat, pulmo non mouetur, thoracis nulla est actio. Secundae & tertiae rationi vnico responso satisfit. Non remanet in vasis perpetuo sanguis, sed per medias hepatis carnes transcolatur. Annon seri fit per renum carnes transcolatio, & sanguinis à dextro cordis sinu in sinistrum per septum medium, lactis per mammas, seminis per testium substantiam? Ea igitur transcolatione sanguinis ferè omnes particulae ab hepatis parenchymate alterantur & rubescunt. Postremam absolutè negamus, neque chylo ali intestina & epiploon volumus. Quae de venarum colore obiicit Argenterius, docent tantum eas sanguini ruborem non indere, sed vi alterandi & coquendi eas non pollere, nullomodo conficiunt. Dum verò pus venarum opus & hypostasin earumdem excrementum esse docet, non videt venarum duplicem esse actionem, vnam peculiarem & priuatam, cuius excrementum est hypostasis; alteram communem & officialem, quam ab hepate mutuantur, sanguinis quippe praeparationem, coctionem & elaborationem. Stabit igitur inuicta opinio nostra, carnem hepatis principem esse sanguificationis partem, eamque solam sanguini ruborem & formam indere. Soluuntur tria problemata priorem quaestionem illustrantia.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
