# Historia anatomica 139.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 139.1 to 139.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/139.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/139.1

QVAESTIO III. RIPLEX hîc problema excutiendum. Primum si venae non rubefaIciunt, cur rubent perpetuò mesaraicae, neque vnquam candidus succus in ggeis apparet? Dic prolectum à mesaraicis chylum quantumuis candidum, staim rubere, non quòd vena ruborem indat, sed permixtione sanguinis ab heate eò confluentis ad intestini nutritionem, cuius guttula cremorem totum suo colore inficit; sic sanguinis guttula, vrinae & lactis libram inficere potens est. Ergo inquies si chylo permiscetur sanguis, eo sanguine crudo nutrientur intestina, & hepar non purum ac impermixtum, sed adulteratum cremorem trahet. Dic trahentium partium diuersa desideria permistos succos secernere. Verum curiosus quis sciscitabitur. Cur si permixtione sanguinis rubet in venis chylus, non rubet etiam in intestinis: Expedita responsio est; Quia non hiant venarum oscula ad cauitates intestinorum, sed obliquo ductu inter duas tunica, feruntur. Secundum problema. Cur si venarum pituita per inedias in sanguinem verti potest, vt docet Galenus commentario secundo libri De ratione victus in morbis acutis, venis vim rubefaciendi denegamus, cùm pituita candida sit, sanguis autem ruber: Fatemur sanè pitui tam in sanguinem verti posse, sed mutationem illam hepati, non vasis acceptam referendam putamus. Trahit enim famelicum heparpituitam & crudos succos, non modo à maioribus venis, sed etiam ab exilioribus, vt docet Galenus cap. 13. libri tertij de facultatibus naturalibus. Nam si ventriculus famis tempore, foetidum succum interdum trahit ab intestinis: cur hepar pituitosos & crudos succos à venis non proliciet? Tertium problema. Cur si rubor fit ab hepatis carne, quaecunque in hepate generantur, non sunt rubra, sed quaedam flaua, quaedam atra? Dic caloris proprium esse homogenea cogere, & heterogenea separare. Homogenea ergo sola, quia assimilari possunt, contactu hepatis rubent: heterogenea verò solius caloris & materiae, non transmutantis partis dispositionem sequuntur: quod enim in chylo est dissimile & tenuius, à calore flauescit; quod crassius, à calore adustum, nigrescit.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
