# Historia anatomica 139.5-7

André Du Laurens, Historia anatomica, 139.5 to 139.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/139.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/139.5

At hi sunt caloris & ignis gradus, vt ex flauo nigricet quidpiam, vt in prunis apparet candentibus. His iam videor vniuersam haematoseos naturam attigisse. De venarum sensu, motu & villis. QVAESTIO IIII. DE venarum sensu & motu, leuis est controuersia. Galenus 2. de locis affectis, & lib. de morborum differentiis, insensiles putat esse venas, decimo sexto devsu partium, vasis omnibus sensum denegat. Arteriae, rinquit, & venae partis cuiusque sensus omnino sunt expertes, siue illas rumpas, siue vras, siue incidas, siue laqueis excipias. Contrà in Aphorisiis, renum affectus si vasa occupent, dolores vehementes inducere Daffirmat: secundo de locis affectis, necnon libris methodi, in venis & arteriis doloris quandam speciem agnoscit. Libro de plenitudine, Cum vena (ait) aut arteria nimis distenduntur, affectus pertinent ad continentia vasa; cum autem vas grauatur, pertinet ad sentientem facultatem. Sed dissentientes hos locos conciliabis, si dixeris, sentire quidem venas & arterias, sed admodum exiliter, vel eas quae membranis teguntur communibus sentire, eas autem quae per viscus oberrant, aut parti alicui haerent, non sentire. Quae de renum vasis obiiciuntur, de vreteribus membranosis & exquisitissimi sensus intellige, non de arteriis, aut venis renum, in quibus calculi non generantur, vt in sinu illo renum neruoso. Moueri vult aliquando Galenus venas, aliquando esse immobiles. Responde, Problemae primum, cur rubent mesaraicae. Responsio.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
