Latin
14.1 to 14.4
André Du Laurens, Historia anatomica 14.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Inspectio figu rarum non omxima diSectio vinoris hominum &tinia &inutisus. Bruta quae ad Dumanis corpus magis accedunt secanQua methodo doceri &demonstrari poßit Anatome. CAP. IX. VM ITAQUE TANTA SIT Anatomes vtilitas &necessitas, studiosos omnes hortor, vt eius studio sedulam ac diligentem operam impendant: nec debet eos artis difficultas terrere. facilis enim est, si ordine ac methodo explicetur. Methodus autem discendę ac docendae anatomes hęc esto. Anatomicam artem duobus modis comparari posse existimo, αὐτοψία seu inspectione &doctrina. Vterque modus ad artis perfectionem est necessarius, sed prior certior, posterior nobilior: ille historicus, hic ἐπιστημονικὸς id est, scientisicus dici potest. Inspectio vel est figurarum tantum, quae in chartis pingi solent, vel corporum, tum hominis, tum brutorum, hominis mortui tantum, brutorum, &extinctorum, &viuentium ad internos partium motus obseruandos. Doctrinam duobus modis, scriptis scilicet clarissimorum virorum &viua voce, assequimur. Inspectionem figurarum damnarunt quidam, quod sint vmbrae tantum, quae studiosos remorantur magis quam promoueant. Si enim (aiunt) plantas non dico pingi, sed ne describi quidem voluit Galenus, verum per manus tradi &doceri, quomodo illam partium corporis nostri picturam tolerasset? Ego tamen non omnino vanam futilemque eam censeo; multa enim quotidie noua &prioribus seculis incognita obseruantur, quae hisce figuris quasi digito indicantur, non secus ac Geometrarum demonstrationes, &Geographorum tabulae. Accedit, quod cadauerum semper non suppetit copia; quae ergo in sectionibus prius sunt animaduersa, hic penicillo ad viuum adumbrata expressaque in memoriam reuocantur. His tamen solis non puto fidendum, cum nec Nauclerum, nec imperatorem, nec alios quo suis artifices hac vmbratili &typica exercitatione formare liceat; ad aliam itaque, quae certior, est &tutior inspectionem veniendum. Ea porro corporum est, quae cum sint varia in humanis maxime se exercere debet Medicus, quia non brutorum, sed hominis corpora curat, Secentur autem mortua tantum, non viua. Scio veteres, quosdam vt Herophilum &Erasistratum damnatos regum permissione, viuos secuisse, quod etiam nostro seculo fecerunt Carpus &Vesalius. Sed impium hoc &plane inhumanum iudico, nec vllo modo necessarium: nam ideò viua secantur corpora vt actiones quae in demortuis conspicuae non sunt agnoscantur; at eas peraequè in brutis deprehendere licet.