# Historia anatomica 14.5-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 14.5 to 14.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/14.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/14.5

Obijcies, differre hominis & brutorum actiones, praesertim animales, nec similia omnino esse organa motus, musculos scilicet. Sed dicam ego ad motrices & sensificas actiones dignoscendas sectione opus non esse; sunt enim fere omnes sensibus conspicuae; soli abditarum partium sensusque nostros effugientium motus, sectione deprehendi debent: At similis est in homine & brutis cordis arteriarumque motus, vt & cerebri, diaphragmatis, intestinorum. Viua ergo nunquam secentur hominum corpora, sed mortua tantum. Veteribus medicis non ita licebat humana secare cadauera, id enim impium credebatur, sed inhumanius iudicatum est, ob anatomes imperitiam, viuos necare homines. Nunc principum & legum authoritate id conceditur, & solent in academia Monspeliensi Consules ciuitatis quatuor cadauera quotannis dare. Si desint humana, ad bruta confugiendum, eaque & viua & mortua secari debent. In viuorum anatome actio dignoscitur, quę pars, à quo musculo moueatur. In mortuorum sectiopsit. c. 1 De Subiecto & Praeceptis Anatomicae artis. ne partium situs, figura, magnitudo, connexio, ortus, & similia. Cęterum, cum brutorum varia sint genera, ea quae ad humanum corpus magis accedunt secanda sunt. Galenus refert ad quinque genera. Primum est ruminantium, quae cibum remandunt, & à rumine, quasi à quodam ventriculo, ad os reuocant, vt oues & boues. Secundum est solidam vngulam habentium, eiusmodi sunt asini, equi, muli.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
