Latin
140.1 to 140.4
André Du Laurens, Historia anatomica 140.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cur non rubet chylus in intestinis. esponsio. Secundum problema. Responsio. Tertium. Cur non omnia rubent in hepate. Sobatio. Venis sensum lenegat GaleVasa sentire docetur. Conciliatio locorum Galeni. An moueantur venae. An fibrae veriui di II. O criti sinum cum parcitat. Quid sentiaritus. Quid sit RICV Qua rectituεἴυ. Villi ad rectitudinem nihil conferiunt. De vsu venarum mesenterij multiplex opitato. Prinis opinio. ex Galeni libro de tremore &palpitatione, motuum alios esse sensiles, eosque vel animales, vi musculorum, vel vitales, vt arteriarum &cordis: alios insensiles, quales venarum sunt motus. Ceterùm non mouentur venę, quia in illas non influit vis cordis σφυγμικὴ. De venarum villis obscurior est difficultas. Non enim motui inseruire existimarunt quidam, quia venas continuo moueri, contrahi scilicet ac dilatari cerneremus: contractis enim longis, dilatari ambas fibras dum trahunt, contractis verò transuersis ad expellendum constringi eas &oculis, &tactu cerneremus, quos motus nemo vnquam obseruauit. Sed &exactè secantibus fibrę illę in venis non conspiciuntur, aut si apparent, ita intertextę sunt, vt moueri non possint. Ego non ita esse conspicuos hos motus, nec villos etiam ita sensiles eße puto, non tamen &villos, &motus omnino nego; nec est quod eorum texturam novis obiiciant: nam &cordis fibro variae sunt textae, non minus tamen eorum opera moueri cor desinit. Trahunt ergo venae sanguinem alię ab aliis, &transmittunt alię ad alias fibrarum ministerio. Praecipuum tamen villorum vsum puto esse cum Fallopio ad δυσπάθειαν, vt ad omnes sanguinis violentos occursus extendi posset vena. Vtrum verò vacuatio illa, quae κατʼ ἐξ ἐν fit, per harum fibrarum rectitudinem fiat, breuiter inquirendum. κατ ἐξ ἐν idem est quod è regione, &è directo, idemque sonat quod κατ᾽ εὐθυωρίαν id est, secundum rectitudinem. Huic opponitur τὸ ἀναπαλιν, id est, è diuerso. Eius autem quod κατʼ ἐς, in suscipitur, magna est vis in criticis excretionibus. Huius rectitudinis multiplex est interpretatio; alij enim ad fibrarum rectitudinem referunt; alij ad partium continuationem; alij ad partium situm &rectitudinem. Prioris secte author est Fernelius cap. 5. libri 2. Method. Humores enim sponte recto fibrarum cursu defluere scribit, &Gal. 13. Method.