# Historia anatomica 140.5-8

André Du Laurens, Historia anatomica, 140.5 to 140.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/140.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/140.5

Laborante crure sanum scarificare iubet, seruata villorum rectitudine. Sed villos ad vacuationem nihil aut certè parum admodum conferre existimo. Nam si natura duce suscipitur vacuatio, ea excretione perficitur, excretioni autem non rectae, sed transuersae fibrę dicatę sunt. Si rectos venarum villos humorem noxium trahere velis, cur ad vulneratam & debiliorem potius trahent partem, quàm ad aliam Quin etiam recti villi vbique protensi sunt, & per venarum longitudinem excurrunt, inflammato erro hepate pariter aequaliterque trahent dextrae & sinistro partes. Qui Hippocratis κατ ἐς, ἐν, ad partium societatem & continuationem referunt, dextra dextris, sinistra sinistris continua esse putant, non dextra sinistris. Sed facile est eos conuellere; nam cum vnicus sit cauae truncus, eius rami peraequè hepati erunt continui. Referenda est igitur vacuationis rectitudo, ad partium rectitudinem, quia dextra dextris, sinistra sinistris sunt ὁ μόφυλα. Est enim maior vis in forti contentione obsesse partis, quàm in venarum situ. Sed haec fortaße πωρέγγως. Plura enim ex medendi methodo & reuulsionis legibus sunt repetenda. An eaedem venae mesenterij simul & semel chylum vehant, & reuehant sanguinem. QVAESTIOV. VEMADMODVM venę portae guncus, in duos pręgrandes ramos, splenicum & mesentericum diffinditur; ita in vens porte historia duo obseruantur implicita. Primum, an per splenicum ramum expurgetur foeculentus sanguis, alterum, an per mesentericum chylus feratur ad hepar, & sanguis ab hepate remeet ad intestina. Priorem quęstionem agitabimus capite de liene, posterior hîc breuiter excutienda. De mesaraicarum vsu multiplex est opinio. Sunt qui velint mesenterij venas chylum tantùm ad hepar vehere, cui statim rudimentum aliquod sanguinis conferant, nihil autem per eas refluere ad intestina, tum quia sanguine ea non aluntur, sed chyli tenuiore portione: tum quia rectà feruntur omnes venę hiantque ad intestina, nec eorum lonHosted b oogle gitudinem permeant; oportebat autem si sanguinem deducunt ab hepate, expandi per alenda membra, non hiare ad primum membri contactum: tum denique quod mesaraicarum osculis valuulę sint appositae quasi ostiola, quae chyli & sanguinis refluxum ad intestina prohibeant.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
