# Historia anatomica 141.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 141.1 to 141.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/141.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/141.1

Conuellitur. Verùm huius opinionis leuitas ex eo conuellitur, quòd nec ventriculus, nec intestina chylo aluntur, vt suo loco demonstrabitur, sed sanguine vi parenchymatis alterato, & quamuis hient venarum oscula, excurrunt tamen per omnes intestinorum tunicas. Valuulae verò illae, quaValuulae in venis mesenrum primus author fuit Columbus, mera figmenta sunt, merae nugae. Quomodo enim si nihil terij nullae per venas in intestina fluit, praui humoris in vacuatione naturali & arte facta per intestina sunt. expurgantur? Est vacuatio haec naturae maximè consueta & familiaris. Sunt loca haec Hippocrati primo Aphorismorum & Galeno ξυμφέροντα, conferentia, huic diarrhois critice, Secunda opinio. dysenteriae hematides. Est altera quorumdam opinio existimantium per venas mesenteri & chylum transportari ad hepar, & sanguinem reuehi ad intestina, sed diuersa esse vasa, diDiuersa esse vasa. uersis his officiis dicata. Nisi enim (aiunt) discreta essent vasa, sanguinem purum intestina ad sui nutritionem non prolectarent, sed chylo adulteratum; hepar verò non chylum, sed sanguinem traheret, ita permisti essent in vasis succi, neque perfecta vnquam fieret nutritio. Quinetiam nisi distincta essent vasa, duo essent contrarij motus, fluxus chyli, & refluxus sanguiConuellitur. nis, quod sanè natura non patitur. Verùm cùm in anatome soli autopsiae sit adhibenda fides, Non sunt diqua arte venarum haec discrimina obseruarint, non video. Intuere quaeso tu quisquis es, etiam stincta vasa oculis plusquam lynceis mesaraicarum riuulos omnes, eorum insertionem, exortum, structuram, chyli deducolorem contenta, similia omnino vbique obseruabis: quòd si venae quaedum vehendo soli chycendi & sanguinis. lo essent dicatae, aliae sanguini deducendo; illae aliquando candidae apparerent, aut saltem non ita coloratę, harum verò insertio esset dissimilis. At quis vnquam venas mesenterij cremore & lacteo succo confertas vidit? Lacteam fateor, & albam venam appellarunt veteres portam, non ea ratione quod succo candido esset conferta, sed quod album succum cremori persimilem traheret. Quae autem de contrarietate motuum obtrudunt, leuissima sunt; sunt quidem duo hi motus numero distincti & diuersi, sed specie non differunt, nec contrarij sunt: mouetur chylus ad hepar, mouetur sanguis ad intestina, trahit vtraque pars familiarem succum, sed diuersa sunt obiecta, diuersi termini, à quo & in quem, vnus idemque terminus per quem fit motus. Tertia opinio eorum est qui per easdem venas, & ferri chylum ad hepar, & reue. Tertia opinis.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
