# Historia anatomica 141.5-7

André Du Laurens, Historia anatomica, 141.5 to 141.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/141.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/141.5

hi sanguinem ad intestina sibi persuadent, sed diuersis id contingere temporibus volunt, quia diuersa distributionis chyli & sanguinis sunt tempora, quę partium tractum non impediunt. Primum enim fit chylosis in ventriculo, mox eiusdem perfectio in intestinis, in quorum anfractibus dum moratur tenuior chyli portio, cremori persimilis, à venis mesenterij sugitur, & ad hepar transportatur, vbi sanguinis formam consequitur, statimque in venas relegatur & à singulis partibus trahitur. Itaque cùm diuersa sint coctionis tempora, diuersa erunt etiam distributionis, nihilque impediet per eadem vasa ferri & chylum & sanguinem diuersis temporibus. Sic arteria venosa in diastole cordis aërem in sinistrum sinum defert, eademque fumidos vapores per systolen expellit. Qui fieri potest (aiunt) vt ab iisdem villis, eodem tempore, in diuersa rapiantur chylus & sanguis? nam si potentius sit iecur, sanguinem cum chylo simul ad sese proliciet: si intestinorum facultas attractrix valentior sit, chylum cum sanguine trahent: si villorum aequalis sit contentio, nullus fiet tractus. Haec est de mesaraicarum officio & vsu quorumdam Philosophia, quam bonus nunquam Consistatis admittet Medicus, quia nutritionis verae & tractus nulla sunt certa & definita tempora, huius opinionis. trahit toties pars, quoties exhaustum sentit: poterunt ergo eodem tempore & intestina, & iecur esse famelica: quare eodem tempore, hoc chylum, illa sanguinem allicient. Non est earum partium appetitus animalis & cum ratione, vt haec obsequatur, illa imperet, trahit sua quamque partem voluptas, nullusque in tertia coctione alendarum partium ordo obseruaOmnes in escuteri venas eadem vti codatione seritititi II.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
