# Historia anatomica 142.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 142.1 to 142.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/142.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/142.1

Naturae discretricis excretricis vires mirabiles. Ingularem interni niiorem esse externa, contra Vesalium. Humeraria non oritter à ingulari, vt volitis Vesalitis. De axygo, contra Vesalium. Pleuritidis quatuor differentiae. Non omnis pleuritis ab xygo. tur. Superest, vt nostram hac de re sententiam aperiamus. Omnes mesenterij venas vna eademque conditione seruitutis vti, id est, & chylum in iecur transportare, vt & ex hoc in intestina sanguinem refundere existimamus, interdum diuersis temporibus, interdum simul & semel vrgente necessitate, neque ob id permistos & adulteratos succos intestina ac iecur trahere volumus, quia diuersarum partium trahentium diuersi sunt appetitus, diuersa desideria: sic sanguinis portiones quatuor, vnica massa, & vnico vase conclusae, à singulis partibus syncerae trahuntur & secernuntur: pulmo tenuiorem, cerebrum frigidiorem, ossa crassissimum prolectant sanguinem. Quid annon per criticas excretiones succorum permistorum secretionem quotidie obseruamus? Lacè mammis ad venas saepè refluit, indeque per vterum & vesicam expurgatur purum syncerumque, cum tamen sanguini permistum fuisse nemo inficietur: empyicorum, pleuriticorum & peripneumonicorum pus, per perirhiam & diarrheam saepè expurgatur, sanguine nullo adulteratum, cum tamen per arterias aut venas, vt libro nono disputabitur, feratur, quia pellitur tanquam noxium à natura pus, retinetur autem sanguis naturae thesaurus. Sunt sanè naturae discretricis vires maximae, quas mirari magis debemus, quàm sperare vt eas possimus peruestigando assequi. Quis enim non obstupescat, vrinam omnibus momentis, ex toto corpore per easdem venarum vias à renibus trahi, per quas sanguis ille contrario transitu vi partium nutriendarum attractus ad ipsas permeat? Quis non miretur, non modò in ventriculo, sed in quauis parte, contrarios inter se humores, non modò placidè vna eademque in parte stabulari, sed contrariis inter se occursibus, huc illucque ad sibi dicata quaeque loca ire & redire? Sic ergo intestina, sanguinem à chylo secernunt, quia solus sanguis vtile est partium alimentum; hepar quem iam excreuit sanguinem tanquam reliquias non trahit, sed chylum tantùm, cuius familiaritate gaudet & oblectatur. Haec Galeni est sententia tertio de facultatibus naturalibus, & quarto de vsu partium. De azygo & iugularibus, contra Vesalium. QVAESTIO VI.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
