Latin
HISTORIA ANATOMICA
André Du Laurens, Historia anatomica 145
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt ergo arteriae venis nobiliores, ideoque tutiorem locum &profundiorem obtinuerunt; nam venis substratae sunt &sub ipsis reconditę, nisi quid impediat, vt iuxta os sacrum; ibi enim ne ab osse excarni laederetur, arteria venam, sub qua prius latebat, conscendit, &rursum postquam os superauit, sub vena occultatur. Maxima ex arteriarum motu, quem σφυγμὸν id est pulsum vocant, petuntur indicia ad salutem aut mortem. Quomodo autem moueantur arteriae &à qua facultate, disputabitur lib. 9. in cordis descriptione. Arteriae ascendentis descriptio. CAP. X. RTERIA è sinistro cordis sinu prosiliens, statim ramulum in cordis basim &ambitum reflectit, quem coronarium dicunt, hic Crarò simplex, sępius geminus à nobis est visus; mox tota bipartitò finditur, quasi in duos pręgrandes stipites dirempta; alter deorsum secundum lumborum vertebras contorquetur; alter minor, sursum ad iugulum effertur, vbi in duos insignes ramos diuiditur subclauios dictos. Ab subclauio dextro, quinque emergunt arteriae, intercostalis superior, quae ad superiores costas fertur, spatia tria aut quatuor vicinosque musculos alens. Mammaria per interiorem sterni partem fertur, ramulos mammis exi guos spargens: occurrunt autem eius quidam riui totidem epigastriae ascendentis paulo supra vmbilicum. Muscula in ceruicis posticos musculos distribuitur. Ceruicalis per foramina transuersorum ceruicis processuum ascendens, duriorem membranam, quę spinalem medullam inuestit, perforat, &caluariae cauitatem ingressa, mox iungitur cum sua coniuge oppositi lateris, vnaque facta sub media cerebri basi repit, donec ad sellam sphenoides, in qua glandula illa spongię instar porosa &bibula insidet, peruenerit; ibi bipartitò finditur; portio alia in dextram; alia in sinistram fertur: vtraque variè diuaricatur, per membranas duram &teriuem, ascenditque ad superiores ventriculos, vbi rete illud plenum admirationis effingit, quem χοροειδὴ dixerunt, cum portione etiam carotidum, vt videatur re te illud ex quatuor arteriis efformari. Malè igitur Vesalius ceruicales arterias in sinus illos crassioris membranae ferri cum venis annotauit. Postrema est carotis, ληθαργικὴ καὶ ἀποπληκτικὴ dicta, quod caron &apoplexiam excitet, si intercipiatur, denegato aditu vitali spiritui, qui animali materiam subministrat. Haec vnà cum iugulari interna ascendens, priusquam cranium ingrediatur, innumeris fruticatur surculis, in vicinas partes miro artificio distribuendis: alij enim ad laryngis &hyoidis musculos vicinasque glandes feruntur: alij ad maxillam inferiorem, in mentum &labia excurrunt: alij ad processus mammillares &musculos vicinos: alij in linguae radicem, masseteres, temporales musculos, cauitatem dentium, narium amplitudinem diuaricantur. Quod reliquum est carotidis per proprium foramen, quod inter sphenoidem &os temporis est situm, ad sellam ascendit, vbi sub dura membrana adhuc latens, vt rectè obseruarunt Fallopius &CoQuid &quamodo trahanarteriae. Arteriae venis nobiliores. Arteriae ascendentis distributio. Rami subclauij intercostalis. Mammaria. Muscula. Ceruicalis. Plexus choroiles quomodo fiat. Carotis. Axillaris raστι σ. Thoracica. Basilica. Arteriae descendentio? azti. atercostalis ior. Punica. CULIN Mesenterica superior. Renalis. Spermatica. Mesenterica inferior. Lumbari. Misonia, Rami illaci. Sacer.