# Historia anatomica 146.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 146.1 to 146.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/146.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/146.1

Hypogastricus. Vmbili calis. Epigastricus. lumbus, in brutis animalibus infinitas propagunculas à se dimittit in hominibus non ita conspicuas, quae reris speciem ita exprimunt, vt Galeno plexus mirabilis existimetur; hinc altiùs conscendens, & crassiorem membranam perforans, primùm arterias ad oculos mittit, opticis neruis, musculis oculos mouentibus vitanecnon temporalibus musculis; deinde supra dilem spiritu in suo ministrantes, ctam sellam tenui membrana suffulta, posteriora versus, suprà infraque, necnon ad latera distribuitur; tandem ad superiores ascendens ventriculos variè implicatur, plexum labyrintheum cum ramulis ceruicalis efformans. Similis est fere subclauię sinistrae distributio, nisi quod carotidem non emittit: videtur enim carotis sinistra à trunco oriri. Quod reliquum est rami subclauij, cum primum thoracis cauitatem euicit, & ad axillas peruenit, axillaris dicitur, à quo thoracica & basilica prodeunt. Thoracica duplex est, vna in thoracis musculos anticos, altera in posticos fertur. Basilicam etiam duplicem obseruamus, profundam & subcutaneam: vtraque varios ex se diffundit riuos; est tamen subcutaneae surculus quidam in carpo conspicuus, quo loci pulsuum differentias admota manu explorare solemus. CAP. XI. Arteriae magnae descendentis distributio. RTERIA magna diaphragma permeans, in ventrem inferiorem, mesenterium & intestina excurrit, vt scribit Hippocrates libello περὶ καρδίης. Eius truncus ad laeuam paulum declinans (vt venę cauę per lumbos incedenti det locum) priusquam in ramos illacos diuidatur, nouem profert ac diffundit propagines, intercostalem maiorem, phrenicam, coeliacam, mesentericam superiorem, renalem, spermaticam, mesentericam interiorem, lumbarem & musculam. intercostalis maior, in octo inferiorum costarum spatia fertur. Phrenica per diaphragma excurrit, ramulos etiam ad pericardium spargens. A coeliaca multi riui defluunt: vnus frequenti sobole in ventriculum, pylorum & omentum inseritur; alius in hepar & vesiculam felleam sese applicat; tertius insignior, obliquo & flexuoso ductu in lienem contendit, multis enim hoc viscus arteriis conspergitur, quia expurgatione maxima indigebat. Mesenterica superior in superiorem mesenterij partem, quę tenuia continet intestina & coli maximam partem, fertur. Renalis seu emulgens, in renum substantiam inseritur, non tam vt vitalem spiritum deferat, quàm vt serum in arteriis contentum expurget; plus enim seri in arteriis, quam in venis contineri sensus docet. Spermatica vtraque à trunco prodiens, in testes flexuoso ductu & labyrintheis plexibus inseritur.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
