Latin
HISTORIA ANATOMICA
André Du Laurens, Historia anatomica 147-2
Unproofread scanNot analysed yet
non ab vmbilico ad hepar; est enim portae propago, vt iam docuimus; vbi autem vmbilicum permeauit, quae prius solitaria erat, bipartitò finditur duosque statim diffundit riuos; hi in alios sparguntur, &membrana illa quam chorion vocant suffulti, cum venarum vteri ofculis coeunt, in quadrupedibus per acetabula vmbilici figuram exprimentia, in homine, per molem illam carneam, quam vterinum iecur &carnem placentae recentiores Anatomici vocarunt. Arterię duae sunt, vna vtrinque, à ramo iliaco ortae &per chorion variis surculis diuaricatae, tandemque cum vterinis arteriis coëuntes; trahit vena quod dulcissimum est ex venis vteri; trahunt arteriae maternum spiritum &arteriosum sanguinem; atque ita horum vasorum beneficio alitur, viuit, transpirat foetus. Ourachos vas cauum &membranosum, à vesicae fundo ad vmbilicum fertur; eo canali vrinam effundit foetus in allantoidem menbranam. Quatuor haec in vmbilico coeuntia, foetu in lucem edito tanquam emerita &vieta in ligamentum degenerant, hepárque ac vesicam suspendunt. De his fusiùs in historia foetus disputabitur. Supersunt duo vasa, vena arteriosa, &arteria venosa; illa in dextro est, cordis sinu: hęc in sinistro. Vena arteriosa tunicam habet arterię, &in prima conformatione arteriae magnae continua est: vt in foetibus &structuram habeat arteriae, &illius etiam fungatur officio, quia arteriosi sanguinis portionem ab vmbilici arteriis in illacos ramos, &ab iis in aortę truncum delatam, per canalem arteriosum excipit &in pulmones diffundit. At edito animali non amplius vitalem spiritum, sed attenuatum in dextro cordis sinu sanguinem defert, vt non arteriae, sed venae fungatur officio. Arteria venosa tunicam haber venae, &venae cauae continua est, per insignem anastomosem, sed foetu in lucem edito occęcatur foramen illud, &aëri à pulmone in cor deducendo, fumidis vaporibus expurgandis, spiritusque vitalis portioni in pulmones exportandae tota inseruit, vt iam arterię, non venae fungatur officio. Horum vasorum historiam libro 9. describemus. Tij σεισεω