# Historia anatomica 147-2

André Du Laurens, Historia anatomica, HISTORIA ANATOMICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/147-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/147-2

non ab vmbilico ad hepar; est enim portae propago, vt iam docuimus; vbi autem vmbilicum permeauit, quae prius solitaria erat, bipartitò finditur duosque statim diffundit riuos; hi in alios sparguntur, & membrana illa quam chorion vocant suffulti, cum venarum vteri ofculis coeunt, in quadrupedibus per acetabula vmbilici figuram exprimentia, in homine, per molem illam carneam, quam vterinum iecur & carnem placentae recentiores Anatomici vocarunt. Arterię duae sunt, vna vtrinque, à ramo iliaco ortae & per chorion variis surculis diuaricatae, tandemque cum vterinis arteriis coëuntes; trahit vena quod dulcissimum est ex venis vteri; trahunt arteriae maternum spiritum & arteriosum sanguinem; atque ita horum vasorum beneficio alitur, viuit, transpirat foetus. Ourachos vas cauum & membranosum, à vesicae fundo ad vmbilicum fertur; eo canali vrinam effundit foetus in allantoidem menbranam. Quatuor haec in vmbilico coeuntia, foetu in lucem edito tanquam emerita & vieta in ligamentum degenerant, hepárque ac vesicam suspendunt. De his fusiùs in historia foetus disputabitur. Supersunt duo vasa, vena arteriosa, & arteria venosa; illa in dextro est, cordis sinu: hęc in sinistro. Vena arteriosa tunicam habet arterię, & in prima conformatione arteriae magnae continua est: vt in foetibus & structuram habeat arteriae, & illius etiam fungatur officio, quia arteriosi sanguinis portionem ab vmbilici arteriis in illacos ramos, & ab iis in aortę truncum delatam, per canalem arteriosum excipit & in pulmones diffundit. At edito animali non amplius vitalem spiritum, sed attenuatum in dextro cordis sinu sanguinem defert, vt non arteriae, sed venae fungatur officio. Arteria venosa tunicam haber venae, & venae cauae continua est, per insignem anastomosem, sed foetu in lucem edito occęcatur foramen illud, & aëri à pulmone in cor deducendo, fumidis vaporibus expurgandis, spiritusque vitalis portioni in pulmones exportandae tota inseruit, vt iam arterię, non venae fungatur officio. Horum vasorum historiam libro 9. describemus. Tij σεισεω

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
